*11:1 Mitte panem. Aptos fructificationi.
†11:2 Da partes septem. HIER. Vetus Testamentum, cujus septima dies, scilicet sabbatum, præcipue honoratur; necnon et octo, quod est novum; sine altero enim non valet alterum.
‡11:3 Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, ID. quasi diceret: Locum quem hic tibi præparaveris, in futuro habebis.
§11:4 Qui observat ventum, non seminat. ID. Ac si dicat: Omnipotenti te tribue, vel corporale solatium, vel Dei verbum ne forte prætereas eum qui dignus est accipere; et omni tempore. Qui observat ventum. In media tempestate seminandum est, quia nescimus quæ sit voluntas spiritus, et hoc est, Quomodo, etc.
**11:6 Mane semina semen tuum, etc. ID. Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur.
††11:9 Lætare ergo juvenis, etc. ID. Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant.