*12:2 Mensis iste, etc. RAB. Hic est Aprilis, qui apud Hebræos Nisam, apud Macedones dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim Græce Aphrodite dicitur. Hunc Hebræi primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies sæculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum æquinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphæram mundi ex æquo dividebant. STRAB. Hic est Nisan, secundum Hebræos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post æquinoctium vernale semper est attendendum: in quo populus Isræl a servitute Ægypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.
†12:5 Erit autem, etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum, etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.
‡12:7 Et sument de sanguine ejus, etc. GREG., homil. 22 in Evang., tom. 2. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, etc., usque ad quia crucem passionis ejus in fronte portamus.
§12:8 Et edent carnes, etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis, etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.
**12:9 Caput cum pedibus, etc. GREG., ibid. Caput Christi Deus I Cor. 11.. Caput ergo agni vorare, etc., usque ad nemo in hujus vitæ itinere torpeat, ne in patria locum perdat. GREG. NYSS., de Vita Mosis. Illis rerum involucris monet ut per hæc ænigmata considerare et intelligere velimus transitum quemdam esse hanc vitam nostram. Nam postea quam ingressi ad eam sumus, necessitate quadam ad exitum semper compellimur, ad quem paratos nos esse vult manibus et pedibus reliquoque ad iter apparatu. Ne igitur spinis in hoc arduo vivendi itinere pedes lædantur, non nudis pedibus, sed durioribus calceis communiti itinerare debemus. Spinæ autem, quæ pedibus infixæ non solum retinent retardantque, verum etiam enecant, peccata sunt, a quibus durities calceorum defendit, continens videlicet, tenuis ac dura vita, quæ debilitat atque frangit spinarum acumina, quibus a parvo tenuique principio ad anteriora, usque peccata sic ingrediuntur, ut pœnitus occidant. Ad hanc vitam faciendam talaris vestis et effusa, id est voluptuosa et vitiosa vivendi ratio, quæ latissime patet, impedimento est: quare cingulo quodam trahenda est et coarctanda, ne huc atque illuc circumfluat. Cingulus vero modestia est et diligens vivendi ratio, quæ nos monet ad necessitatem, non ad voluptatem, rebus uti. Baculus quo feras repellimus, et nonnunquam sustentamur, spes est. Ex igne autem solum cibus nobis propositus est, quoniam fides, quæ per cibum illum significatur, ardentissima esse debet, nihil humidum aut labile possidens. Phase. Hebraice est Pesach, Græce, id est, transitus; quia a filiis Isræl ex Ægypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad æterna, de terrenis ad cœlestia.
††12:12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
‡‡12:14 Habebitis autem hanc diem, etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem; quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.
§§12:18 Primo mense quarta decima, etc. RAB. Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus, etc. Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitæ simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes, etc. I Petr. 2..
***12:21 Seniores. Nota quod non pueris, non juvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia.
†††12:22 Fasciculumque hyssopi, etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine, etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.
‡‡‡12:23 Et non sinet percussorem, etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: Non concupisces rem proximi tui, etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.
§§§12:30 Neque enim erat domus, etc. AUG., quæst. 44 in Exod. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Ægyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terræ; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in cœlo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebræ. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Ægyptios qui in ea cum Hebræis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.
*12:34 Conspersam farinam, etc. AUG. Mystice. Sine fermento proficiscuntur filii Isræl de Ægypto; ut exeuntes de hoc sæculo abjiciamus fermentum malitiæ et nequitiæ, et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.
†12:35 Et petierunt, etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea, etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.
‡12:37 Profectique sunt, etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur commotio tineæ. Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. De Ramesse in Socoth, etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula. Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus. Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus Rom. 6.. Sexcenta fere millia, etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.
§12:46 Nec illius, etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.