*33:1 Locutusque, etc. AUG., quæst. 149 in Exod. Deus iratus, etc., usque ad voce terrebat. Vade, etc. ID., quæst. 150. Continuo tanquam ad ipsum Mosen, etc., usque ad a facie Domini.
†33:2 Mittam præcursorem. AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.
‡33:4 Audiens populus. RAB. Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque mœstissimum. Quod enim majus alicui præstari potest beneficium, quam Dei gratiam habere præsentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque præsentia.
§33:7 Tollens tabernaculum, etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, præcipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum.
**33:8 Cumque egrederetur, etc. GREG., hom. 13 in Ezech. Hebræus populus de Ægyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur. Aspiciebantque, etc. STRAB. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litteræ. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulæ ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant. Loquebatur autem Dominus. Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum sicut est quisquam videre potuit, unde: Regi autem sæculorum immortali, invisibili, etc. Et alibi: Lucem habitat inaccessibilem, etc. I Tim. 1, 6.. GREG., in I Reg., cap. 10. Facies Dei cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in cœlo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quæ ipse est. Si ergo inveni gratiam, etc. AUG., quæst. 151. His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.
††33:17 Et teipsum novi, etc. AUG., quæst. 153. Quoniam scio te præ omnibus, etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.
‡‡33:19 Ego ostendam. AUG., quæst. 154. Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Et vocabo. AUG., quæst. 154. Vocabo autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus. Et miserebor, etc. AUG., ubi supra. Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum. AUG., lib. de Prædestinatione et Gratia, cap. 10. A Deo homines nullis præcedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit. Non poteris, etc. AUG., quæst. 154. Post misericordiæ suæ commendationem, etc., usque ad huic vitæ moriendum est.
§§33:20 Non enim, etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.
***33:21 Ecce, inquit, locus est apud me, et stabis supra, etc. AUG., quæst. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. Est locus apud me, etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quæ Domino prædicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus præsentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. Est locus apud me, etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam.
†††33:22 Cumque transibit gloria mea, etc. EUCHERIUS, lib. de Form. spirit. Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judæis ad gentes, de hæreticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos. Et protegam AUG., ubi supra. et tegam manu mea super te, etc., usque ad deinde contexit quid Dominus postea dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas, etc.