*12:1 Egredere de terra, etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere, etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris, id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.
†12:2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.
‡12:4 Septuaginta quinque annorum. HIERON. in Q. Hebr. Si Thare pater Abræ in regione Chaldæa, etc., usque ad et ibi diutius moratus sit.
§12:8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.
**12:13 Dic ergo, obsecro, etc. AUG. lib. XVI de Civ., c. 19 Quæritur cur patriarcha voluit mentiri, etc., usque ad et vitam suam et uxoris pudicitiam.
††12:15 Sublata est mulier. RAB. Excusatur Sarai, quæ in domum Pharaonis transfertur invita, non solum in hoc quod non inquinatur corpus nec anima nisi mentis consensu, sed etiam in hoc quod conveniente et permittente viro suo factum est. AUG. Quæst. in Gen. Apud Pharaonem tandiu potuit esse intacta, quia in Esther legitur quod puellæ non statim ad reges introducebantur, sed uno anno custodiebantur, et sex mensibus oleo myrrhino ungebantur, et aliis sex mensibus in diversis odoramentis erant. Potuit ergo per has inducias temporis intacta manere. Et interim bene usi sunt Abram Ægyptii, donec Pharao a Deo flagellatus, et cognoscens quod esset uxor ejus, redderet intactam.