*26:1 Orta autem fame super terram, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quando hoc factum fuerit, quod Isaac abiit in Gerara, etc., usque ad ut intelligamus temporalia nec dari posse, nec prosperari debere, nisi ab uno Deo.
†26:8 Cumque pertransissent, etc. ISID. A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras prædicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes sæculi per miracula Christi majestatem contemperatam humanæ infirmitati, ut possint sociari, et esse duo in carne una, jam in manifesto Christi et Ecclesiæ sacramentum prædicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt. Vidit eum jocantem, etc. AUG. Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiæ, etc., usque ad ut habitaret in nobis.
‡26:12 Seminavit autem Isaac in terra illa, etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebræo, et quod Aquila transtulit: Invenit in illo anno centuplum æstimatum. Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.
§26:14 Ob hæc invidentes, etc. ISID. Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad ibimus. Puteos et obstruxerunt, etc. GREG. Moraliter. Sæpe cum verbis divinis intendimus, dæmonum insidias gravius toleramus; quæ menti nostræ terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimæ visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturæ alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinæ scientiæ aquam tollunt, unde psal. CXVIII: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini.
**26:17 Et ille discedens, etc. HIERON. Et abiit inde Isaac, et venit in Geraram vallem, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habent in Hebræo. Nunquam enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare potuit in valle, sed in torrente. De quo scriptum est psal. CIX: De torrente in via bibet. De quo Elias in tempore famis bibit; sed quia non erat perfectus ut Christus, torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum.
††26:18 Fodit alio puteos, etc. ISID. ex Greg. Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque veræ intelligentiæ aqua redeat, inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt.
‡‡26:20 Adversus pastores, etc. HIERON. Aquila et Symmachus, adversum et contrarium, transtulerunt, sed in Hebræo habetur Satana; unde patet Satanam contrarium interpretari.
§§26:22 Latitudo. In Hebræo Rehobot, latitudines. Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: Ipse ædificavit Niniven et rabooth, id est, plateas ejus. Nunc dilatavit, etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiæ collocavit, prius tamen in Judæa notus, et in Isræl nominatus: postea in omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18, id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti Matth. 18. Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetæ apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.
***26:26 Ad quem locum, etc. HIERON. Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant. Pro Ochozath, pronubo, in Hebræo habetur collegium amicorum ejus, ut tam hominem significet quam amicorum turbam, quæ cum rege venerat: in quibus fuit Phicol, princeps exercitus illius. Abimelech, et Ochozath, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Duo cum Abimelech venerunt: Ochozath, gener ejus, etc., usque ad sapientibus et insipientibus debitor est.
†††26:32 Ecce autem venerunt. HIER. Nescio quomodo in LXX et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum. Quæ enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit ut Isaac aquam non inveniret.