*29:1 Profectus ergo Jacob, etc. Vidit puteum in agro, etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per prædicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est. Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam. Lapidem. Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitæ. Pastores autem sunt prælati Ecclesiæ, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos prædestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis.
†29:11 Osculatus est eam. AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quæri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.
‡29:16 Nomen majoris Lia, etc. Victorinus martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiæ et Synagogæ interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quæ oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quæ tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit.
§29:20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20: Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies, etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.
**29:26 Non est in loco nostro consuetudinis, etc. ID., ibid. Major appellatur quæ tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda. ID., ibid. Proinde vita quæ studio contemplationis competit, etc., usque ad unde infra 30: Zelabat Rachel sororem suam. ID., ibid. Proinde quia purus intellectus de illa divina substantia, etc., usque ad non quia numen.