*34:1 Egressa est autem Dina, etc. GREG. in Pastor., c. 30 Dina, ut mulieres extraneæ regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terræ, opprimit, quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiæ subtrahat. Unde additur: Tristemque blanditus delinivit. Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad pœnitentiam pollicetur: ut dum per hæc decepta mens ducitur, pœnitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quæ nunc gaudet in deliciis.
†34:2 Quam cum vidisset Sichemet dormivit cum illa, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Et intendit animæ Dinæ filiæ Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen ætatis est secundum Hebræum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animæ ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa. Pacifici. Ubi Septuaginta interpretati sunt pacificos, Aquila transtulit consummatos, atque perfectos pro quo in Hebræo legitur: Selemim. Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus. Assensi, etc. AUG. Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores. Arreptis, etc. STRAB. Sic pastores Ecclesiæ peccatum carnis vel animæ ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam. Nos pauci sumus, etc. AUG. Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere. Nunquid ut scorto, etc. AUG. Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant. Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam, et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat.