*37:2 Joseph cum sedecim esset annorum, etc., AUG. in Q. super Genesin. Historice. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum cœpit esse Joseph. Et erat cum filiis Balæ, etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, præ cæteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum cæteris fratribus ex Abrahæ stirpe progenitis prætulit. Unde amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis. Et erat cum, etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhærentes per prædicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillæ Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.
†37:3 Fecitque ei tunicam polymitam. HIER. Pro tunica varia Aquila interpretatus est, id est talarem, Symmachus manicatam, sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. GREG., hom. XXV in Evang. Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitæ justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitæ nos regit. Unde Moyses caudam hostiæ offerri præcepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.
‡37:4 Videntes autem fratres ejus, etc. Fratres Christi secundum carnem Judæi, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris præcipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et sæpius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe dæmoniorum dæmonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.
§37:10 Num ego, etc. Quæri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quæ per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Ægyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quæ in Christo impletur.
**37:12 Cumque fratres illius, etc., in pascendis gregibus, usqueRenuntia mihi, etc. ISID. Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthæi decimo quinto: Non veni nisi ad oves quæ perierant domus Isræl. In Dothaim. Defectionem. In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Ruben. Prævidens hoc sermo propheticus, quem Ruben significat qui interpretatur visio filii, propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem.
††37:23 Nudaverunt eum, etc. ISID. Mystice. Et Judæi Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine hædi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.
‡‡37:25 Viderunt viatores Ismælitas. AUG. Quæritur quare Ismælitas Scriptura, etc., usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse?
§§37:28 Extrahentes. ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt. HIERON. Hebraica veritas habet argenteis. neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.
***37:34 Scissisque vestibus, etc. ISID. Jacob, posteritatis suæ plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judæorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.
†††37:35 Descendam ad filium meum. etc. Quæritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in pœnis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quædam loca secreta, et minus pœnalia ante passionem Domini fuisse, ad quæ etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphæam igneam amoveret. HIERON. Madianei autem vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; enim Græce est coquus, et dicitur, quod est occidere: eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quæritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebræi emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem.