*3:1 Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.
†3:2 Qui fidelis. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium.
‡3:3 Amplioris. Quasi: Quod fidelis fuerit, ipse effectus indicat: quia dignus est gloria, ut Moyses: et quidem ampliore præ Moyse, id est, quam Moyses, vel præ Moyse exsistens in merendo.
§3:4 Omnis namque domus, etc. Fabricavit dico, per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. An ideo a Christo? Vere, quia Deus est qui facit domum, et omnia. Qui autem omnia creavit, et domum. Deus est. Utriusque enim domus tam ejus quam rexit Moyses, quam ejus quam erexit Christus, factor est Deus.
**3:5 Et Moyses. Ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moysen, quia Christus fabricator est domus, non autem Moyses. Hic aliam rationem etiam ostendit, quia scilicet Christus filius, Moyses famulus est, qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia.
††3:7 Quapropter. Cum supra præ angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quæ ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso præ Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Hodie. Modo, per se loquitur, qui prius per præcones: si tunc duri modo estote molles.
‡‡3:8 Nolite obdurare corda vestra; id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes.
§§3:9 Probaverunt; id est, curiositatis causa exquisierunt.
***3:10 Offensus. Valde et implacabiliter iratus. Infensus. Vel proximus adhibendo correctionis flagella.
†††3:11 In ira mea. Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. Si introibunt in requiem meam. Aposiopesis est, id est non introibunt.
‡‡‡3:12 Cor malum incredulitatis. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo.
§§§3:13 Donec hodie; id est, tempus gratiæ, et de quo aiebat propheta superius in psalmis, quia non minus modo præstatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo præsente corporaliter. Fallacia peccati, id est diaboli, qui est causa peccati.
*3:14 Participes enim Christi. Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in hæreditate: hac tamen conditione, si initium substantiæ, id est fidei, quæ est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinæ substantiæ participamus, usque ad finem, firmum retineamus.
†3:16 Quidam enim audientes. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt.