*6:1 Quapropter. Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem. Inchoationis Christi sermonem, quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio. Non rursus, id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel, non rursus jacientes, ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus. Fundamentum. Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est ædificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quæ sunt: inchoatio seu pœnitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit pœnitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii præstolari.
†6:4 Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.
‡6:6 Renovari, per baptismum, cujus virtus in cruce Christi constat, unde subditur: Rursum crucifigentes. Quia in baptismo sumus conformes morti ejus et sepulturæ. Qui putat secundo baptizari, secundo Christum (quantum ad se est) crucifigit, quod est eum habere ostentui et derisioni ut semel mortuus est; ita nos in baptismo semel morimur peccatis, non secundo vel tertio.
§6:7 Sæpe venientem. Dicit sæpe venientem, quia si rara, non sufficit: si assidua, vilescit. Imbrem. Doctrinam sanctam, rorem cœlorum, quem sitienti terræ pluunt cœli, id est prædicatores verbi veritatis. Generans herbam. Significat eos sæpe bibisse per legem et prophetas verbum cœlestis doctrinæ, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre. A quibus colitur. Cultores terræ sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia præcidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud: Et fecerunt fructum nativitatis, quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur.
**6:9 Confidimus. Quia de præsenti non habet Apostolus unde eos laudet; de spe futurorum attollit, ad quæ per præterita allicit, et recreat animos eorum et confortat, antiqua eis in mentem revocans, et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum quæ fecerunt. Sicut enim priora bona per sequentia mala mortua fuerant et irrita facta, ita ipsa eadem per pœnitentiam et alia bona sequentia reviviscent.
††6:10 Operis. Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus, et hoc ex dilectione, quæ informat actiones; ecce alacritas, et hoc ad gloriam Dei; ecce pura et recta intentio.
‡‡6:11 Cupimus. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.
§§6:13 Abrahæ namque, etc. Tria dicit: quod promissio facta; et per juramentum firmata; et in Abraham jam impleta.
***6:14 Nisi benedicens, etc. Aposiopesis est hic, id est defectio. Quasi: Si hoc non fecero, non mihi credatur de aliquo.
†††6:17 In quo abundantius volens. Quasi diceret: Si autem homini, qui mendax est, per juramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest?
‡‡‡6:18 Confugimus. Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit.
§§§6:19 Quam sicut. Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; ac firmam, ne saltem titubet. AUG. Jacta in Deum curam tuam, etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est.
*6:20 Præcursor. Ad hoc Christus præcucurrit, ut nos sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam Psal. 18.. Et alibi: In via peccatorum non stetit Ibid. 1.. Et præcursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit.