43
[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu.* Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Per aquas, etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis. Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te. Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc. Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.§ Ab Oriente. Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus. Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum. Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt.** Educ foras. Vox Patris ad Filium de Judæis mente cæcis. Et nota prius esse factum vocationem Judæorum, deinde gentium. Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere.†† Omnes gentes. Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc præscire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit. 10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.‡‡ Non est formatus. Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum. 11 Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. 12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.§§ Ego annuntiavi et salvavi. Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem dæmonum. 13 Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud?] 14 [Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes.*** Hæc dicit Dominus Salvator, etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus. Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur. 15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester.††† Ego Dominus sanctus vester. Olim filiis Isræl, modo vobis apostoli, in mundo expulsis dæmonibus et omnibus victis principibus. 16 Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam; 17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt. 18 Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. 19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina.‡‡‡ Facio nova. Multa quæ reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda. 20 Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.§§§ Dracones et struthiones. Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriæ sanguine morumque feritate bestiales. Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet. 21 Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.] 22 [Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israël.* Non me invocasti. HIER. Ad Judæos loquitur, qui ante adventum Domini idola coluerunt; vel ad eos qui post adventum credere noluerunt. Nec laborasti. Non feci te laborare post adventum Filii, ut pretiosa quæque offerres, quia: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Psal. L. Vel: Non laborasti in me tantum qui idolis offerebas. 23 Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure. In thure. Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticæ, omnia aromata accipe. 24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. 25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores. 26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris.§ Reduc me. Bona quæ feci tibi. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam. 27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me:** Pater tuus. Abraham scilicet qui, Domino terram promissionis pollicente, respondit: In quo sciam quia possidebo eam? Vel ipse Abraham qui peccasse dicitur in promissione filii dubitando; vel, populus in deserto contra Deum murmurando, quasi diceret: cognoscet de peccatoribus generatum. Interpretes. Quasi diceret: inter partes, scilicet pacem ferentes. 28 et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.]

*43:1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.

43:2 Per aquas, etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.

43:3 Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc.

§43:5 Ab Oriente. Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus.

**43:8 Educ foras. Vox Patris ad Filium de Judæis mente cæcis. Et nota prius esse factum vocationem Judæorum, deinde gentium.

††43:9 Omnes gentes. Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc præscire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit.

‡‡43:10 Non est formatus. Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum.

§§43:12 Ego annuntiavi et salvavi. Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem dæmonum.

***43:14 Hæc dicit Dominus Salvator, etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus. Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.

†††43:15 Ego Dominus sanctus vester. Olim filiis Isræl, modo vobis apostoli, in mundo expulsis dæmonibus et omnibus victis principibus.

‡‡‡43:19 Facio nova. Multa quæ reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda.

§§§43:20 Dracones et struthiones. Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriæ sanguine morumque feritate bestiales. Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet.

*43:22 Non me invocasti. HIER. Ad Judæos loquitur, qui ante adventum Domini idola coluerunt; vel ad eos qui post adventum credere noluerunt. Nec laborasti. Non feci te laborare post adventum Filii, ut pretiosa quæque offerres, quia: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Psal. L. Vel: Non laborasti in me tantum qui idolis offerebas.

43:23 In thure. Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticæ, omnia aromata accipe.

43:25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.

§43:26 Reduc me. Bona quæ feci tibi. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam.

**43:27 Pater tuus. Abraham scilicet qui, Domino terram promissionis pollicente, respondit: In quo sciam quia possidebo eam? Vel ipse Abraham qui peccasse dicitur in promissione filii dubitando; vel, populus in deserto contra Deum murmurando, quasi diceret: cognoscet de peccatoribus generatum. Interpretes. Quasi diceret: inter partes, scilicet pacem ferentes.