*64:1 Utinam dirumperes. HIER. In persona sua, etc., usque ad item David: Inclinavit cœlos, et descendit Psal. 17..
†64:2 Aquæ arderent. SYM. Aquæ maris arderent igni. Quod est, populi mundi inflammarentur igne charitatis. Unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Luc. 12. et sic notum fieret nomen tuum, quod est Christus Jesus, inimicis tuis, scilicet Judæis.
‡64:3 Non sustinebimus. Nos Judæi, sed blasphemabimus dicentes: In principe dæmoniorum Beelzebub ejicit dæmones Matth. 12.. Hoc enim dicit propheta in persona infidelium. Descendisti. Tanquam precibus suis exauditis inquit: Descendisti, etc. Montes. Amissa potentia: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras Joan. 12.. Et Judæis dicitur: Auferetur a vobis regnum Dei Matth. 21., scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas.
§64:4 A sæculo. Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens. Oculus. Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctæ Trinitatis; unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum Joan. 17.. Hunc nemo potest videre; unde illud: Deum nemo vidit unquam Joan. 1..
**64:5 Ecce tu, etc. In persona infidelis populi, qui volens transire ad veritatem Evangelii, pœnitentiam præferebat ore, quam non habebat in corde.
††64:6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.
‡‡64:8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.
§§64:9 Ne irascaris, Domine. Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quærimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictæ: sed quæsumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostræ.
***64:10 Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.
†††64:11 Domus. Allegorice.. Domus Dei Ecclesia, et unaquæque fidelis anima, quæ aliquando ignibus luxuriæ corrumpitur et avaritiæ.