*4:1 Addideruntque filii ORIG., hom. 4 in Jud. Quasi pro peccatis populi dux bonus obiit, etc., usque ad et Jabin principi Chananæorum.
†4:2 In manus Jabin regis Chanaan. ADAM., hom. 4 in Jud. Princeps militiæ Jabin, etc., usque ad vel ecclesiæ populus gubernetur, vel cujusque animæ sensus.
‡4:4 Erat. ADAM., hom. 5. Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas. Debbora. Apis vel loquela, quæ prophetam significat; quæ suaves cœlestis doctrinæ favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo! Psal. CXVIII. Et alibi: Judicia Domini, dicit propheta, pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum. Ibid. 10.
§4:5 Et sedebat sub palma, etc. ADAM. Vide in quibus locis sedet prophetia, inter excelsa, scilicet, et domum Dei. Nihil humile, nihil vile erga prophetiæ sedem reperiri potest. Sicut Salomon dicit: quod in altis, scilicet portis civitatum, assistat, vel in murorum mœnibus habitet, vel in altis turribus libere agat. Inter domum Dei ergo et excelsa dicitur habitare. Non enim docet quæ super terram sunt quærere, sed quæ in cœlis, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Illuc nos hortatur ascendere: illuc discipulos suos molitur movere prophetia.
**4:8 Si venis AUG., quæst. 29 in Jud. Quid est quod respondens Barac Debboræ ait, etc., usque ad: id est, facit mecum prospera per angelum? ADAM., hom. 5. Non ascendam, nisi tu ascenderis mecum. Vides quomodo illis prioribus prophetia detulit eloquia Dei, etc., usque ad, cui nomen Jahel, traditur Sisara.
††4:18 Egressa igitur ADAM., hom. 5. Jahel mulier alienigena Ecclesiam significat, etc., usque ad æterno tradidit somno.
‡‡4:19 Quæ aperuit ADAM., hom. 5. Unaquæque anima hoc lacte evangelico et apostolico Sisaram in se sopiat et exstinguat, etc., usque ad sed unum primis et novissimis victoriæ præmium dabitur.
§§4:22 Egressaque, etc. ADAM., hom. 5 in Jud. Occurrit Jahel, etc., usque ad fideli tactu prior consequitur sanitatem.