*3:1 Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum.
†3:2 Leva oculos tuos. Juxta anagogen: His qui hæreticos errores deserere se promittunt, præcipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint, pristinam pravitatem damnare non possunt. Quasi latro. Sicut solent latrones ad vesperam, etc., usque ad et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias.
‡3:3 Frons mulieris. ID. Hoc possumus dicere de hæreticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quæ ad nullum declinare erubescit.
§3:4 Dux virginitatis meæ tu es. Nunquid irasceris in perpetuum, etc., usque ad tanto miserior meretrix quæ non vult recipere sanitatem.
**3:6 Nunquid vidisti quæ fecerit? ID. Facit comparationem, etc., usque ad et hoc est quod dicit: Nunquid vidisti quæ fecerit? Adversatrix Isræl. ID. Sub figura duarum sororum loquitur quæ de una stirpe Abrahæ, Isaac et Jacob, sunt generatæ. Priorem adversatricem vocat, quæ statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos.
††3:7 Et vidit. ID. Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt, etc., usque ad et ad zelum et æmulationem Domini collocatum.
‡‡3:11 Justificavit animam. Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo Luc. 18..
§§3:12 Et non avertam faciem. Unde: Averte faciem tuam Psal. 50., etc., usque ad de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis.
***3:13 Verumtamen scito. Quasi dicat, cum misertus fuero tui, non te justum putes; sed semper memento iniquitatis tuæ et superbiæ colla dimitte, ut qui per arrogantiam offendisti, per humilitatem placare Deum possis.
†††3:14 Convertimini. HIER. Judæi putant hoc completum esse, etc., usque ad Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhæ fuissemus Rom. 9..
‡‡‡3:16 Cumque multiplicati fueritis. ID. Alii hoc ad finem temporum referunt, etc., usque ad sed spiritualem cibum sectabuntur.
§§§3:17 Vocabunt. Qui olim dicebant, Qui sedes super Cherubim, manifestare Psal. 79., etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei.
*3:18 In diebus illis. Hoc proprie in Christi adventu completur, cum duodecim tribus simul Evangelio credunt, et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium.
†3:19 In filios. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..
‡3:20 Mulier amatorem. ID Semel mista, videns eum, etc., usque ad contempsit Dominum Salvatorem, in perniciem suam.
§3:21 Vox in viis audita est. Libenter suscipit Dominus pœnitentem, occurrit filio inopia et squalore confecto, pristinis vestibus induit, gratiam reddit revertenti, si tamen cum ploratu et ululatu redeat ad patrem.
**3:22 Aversiones vestras. Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo præsidio corroboraverit, non possumus esse salvi. Intelligimus, et de populo Judæorum ad eum revertente, et de hæreticis qui Dominum dereliquerunt.
††3:25 Dormiemus. Vox Isræl, qui Deum suum non audivit et hæretici pœnitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris Ibid..