*9:1 Quis dabit. HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetæ intelligi potest.
†9:2 Quis dabit me, etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Usquequo sustinebo vos? Matth. 17. Et alibi: Oui intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est Thren. III; Mich. 2..
‡9:3 Quia de malo, etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.
§9:4 Unusquisque, etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus cæteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimæ rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo. HIER. Quia et inimici hominis domestici ejus Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur Luc. 12..
**9:5 Ut inique agerent laboraverunt. GREG. Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur.
††9:7 Et probabo eos. HIER. In fornace tribulationis. Vasa figuli probat fornax Eccli. 27.: ut quidquid in nobis adulterinæ materiæ est, excoquatur. Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11..
‡‡9:9 Nunquid super his ID. Sæpe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit.
§§9:10 Super montes. ID. Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo.
***9:11 Et dabo Jesusalem. ID. Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, Inhabitabo et inambulabo in eis Lev. 26..
†††9:14 Cordis sui. Non in corde nostro, sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis, de quo exeunt pravæ cogitationes.
‡‡‡9:15 Idcirco hæc dicit Dominus. Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldæis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.
§§§9:16 Gladium. HIER. Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, sed in eo, quod mali sunt, dispereant.
*9:17 Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.
†9:18 Oculi nostri. Propterea: vel ipse Deus adjungit se compatientis affectui, ut quod populus sustinet, sustinere et sentire ipse dicatur.
‡9:19 Quomodo vastati. Dicant hoc in persecutione credentium turbæ, quæ idcirco vastatæ sunt atque confusæ, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua.
§9:20 Audite ergo. Superius dixit: vocate lamentatrices, etc. Nunc quasi præsentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini.
**9:21 Quia ascendit. Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant.
††9:22 Loquere: Hæc dicit, etc. HIER. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes.
‡‡9:24 Qui facio misericordiam. ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..
§§9:25 Ecce dies venient. ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.