*13:1 Hæc dicit Dominus. HIER. Vir sanctus lumbare Dei dicitur, qui de limo terræ assumptus est, etc., usque ad multitudine innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus.
†13:5 Et abscondi, etc. ORIG. Judæi indigni exstiterunt Deo, et projecti sunt ab eo, etc., usque ad si non adhærens Domino, uno spiritu fuerit in Christo.
‡13:7 Et tuh lumbare. HIER. In captivitate. Significat autem quod propheta, etc., usque ad ideo æterna perditione contabescit.
§13:12 Omnis laguncula. ID. Hæc est ebrietas, qua obliviscimur præceptorum Dei, et vitiis atque peccatis, etc., usque ad Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Rom. 7.
**13:14 Et dispergam. ID. Rationabili ira, ut reducam ab errore, doloribus et tormentis, etc., usque ad et omnis populus Jerusalem calice Babyloniæ sit inebriandus et captivitate obruendus.
††13:16 Date Domino, etc. ID. Ad pœnitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Dies tenebrarum et turbinis Soph. 1..
‡‡13:17 Quod si hoc non audieris. ID. Dicamus Judæis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetæ a facie superbiæ eorum. Captus est. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Isræl fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.
§§13:18 Dic regi et dominatrici. HIER. Verbum Hæbræum Gebira, Aquila et Symmachus Dominatricem et dominam interpretati sunt, etc., usque ad et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione dæmonum, et post judicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri, quod Origenes sentire videtur, quod frivolum est.
***13:21 Tu enim docuisti eos, etc. ID. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniæ. Tu enim, etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quæ docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.
†††13:22 Propter multitudinem, etc. ID. Hinc discimus, quandiu peccata sunt minora, etc., usque ad Isti resurgent in vitam æternam, et illi in opprobrium et confusionem sempiternam Dan. 12..
‡‡‡13:23 Si mutare potest, etc. ID. Hoc testimonio utuntur, qui diversas naturas asserere conantur, etc., usque ad Non igitur glorietur sapiens in sapientia sua, vel fortis in fortitudine sua Jer. 9., et hujusmodi, quæ in omnibus operatur virtus Christi.
§§§13:26 Nudavi. ID. Rogemus Christum, ut nec in præsenti, nec in futuro revelet posteriora nostra, sed deleat iniquitates nostras, et scelera nostra apparere non sinat.
*13:27 Super colles. Allegorice. In collibus et in agris fornicatur, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam, non humiliatur sub potenti manu Dei, sed confidit in sceleribus suis.