21
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens:* Verbum quod, etc. Quando misit. HIER. Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus. Phassur filium, etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiæ, non est enim idem. Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciæ: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. Ecce ego, etc. Quasi diceret. ID. Frustra repugnare vultis, et arma bellica præparatis, quorum in media urbe usum tantum habebitis, ut armati esse videamini. Non enim habuerunt hostes quos vincerent, sed tantum quos caperent. Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. Et percutiam habitatores civitatis hujus: homines et bestiæ pestilentia magna morientur. Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. Dabo Sedeciam. Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum fœdus perjurio violaverit. In manu. In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus. Et ad populum hunc dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis.§ Et ad populum. Nuntiis regis, qui venerant, etc., usque ad dicens: Maledicta dies in qua natus sum. Ecce ego do coram vobis. Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic exponunt: Melius est se tradere sæcularibus disciplinis, maxime philosophicis, quam in Ecclesia illa permanere; in qua fames sit sermonis Dei, et omnis populus hæreticorum gladio et doctrinæ penuria, et peste hæretica moriatur. Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. 10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. 11 Et domui regis Juda: [Audite verba Domini, 12 domus David. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.** Judicate mane. HIER. In hoc loco clementia Dei demonstratur, etc., usque ad vitio suo accideret eis, non duritia comminantis. 13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras?†† Ecce ego ad te habitatricem. Loquitur contra Jerusalem, quæ obsessa est: vel sicut Tyrus mari, ita Babylonio cingitur exercitu, et evadere non potest; vel quasi petra durissima se inexpugnabilem et robustam putat, pro soliditate et magnitudine murorum. 14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.]‡‡ In saltu. ID. Jerusalem et adjacentem regionem (quæ fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.

*21:1 Verbum quod, etc. Quando misit. HIER. Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus. Phassur filium, etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiæ, non est enim idem.

21:4 Ecce ego, etc. Quasi diceret. ID. Frustra repugnare vultis, et arma bellica præparatis, quorum in media urbe usum tantum habebitis, ut armati esse videamini. Non enim habuerunt hostes quos vincerent, sed tantum quos caperent.

21:7 Dabo Sedeciam. Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum fœdus perjurio violaverit. In manu. In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus.

§21:8 Et ad populum. Nuntiis regis, qui venerant, etc., usque ad dicens: Maledicta dies in qua natus sum. Ecce ego do coram vobis. Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic exponunt: Melius est se tradere sæcularibus disciplinis, maxime philosophicis, quam in Ecclesia illa permanere; in qua fames sit sermonis Dei, et omnis populus hæreticorum gladio et doctrinæ penuria, et peste hæretica moriatur.

**21:12 Judicate mane. HIER. In hoc loco clementia Dei demonstratur, etc., usque ad vitio suo accideret eis, non duritia comminantis.

††21:13 Ecce ego ad te habitatricem. Loquitur contra Jerusalem, quæ obsessa est: vel sicut Tyrus mari, ita Babylonio cingitur exercitu, et evadere non potest; vel quasi petra durissima se inexpugnabilem et robustam putat, pro soliditate et magnitudine murorum.

‡‡21:14 In saltu. ID. Jerusalem et adjacentem regionem (quæ fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.