*47:1 Quod factum est verbum, etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas prædicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palæstinis ergo, sicut ante Ægyptiis, prænuntiat captivitatem venturam.
†47:4 Et dissipabitur. Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palæstinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananæorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. Reliquias insulæ Cappadociæ. In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Hæc est terminus Chananæorum juxta Ægyptum, ceciditque in sortem Judæ: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palæstinæ, quamvis de ea prophetatum sit Gaza futura est in tumulum sempiternum: sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco ædificata est.
‡47:5 Venit, etc. RAB. Hæreticis et schismaticis et omnibus Ecclesiæ hostibus plagam venturam significat, etc., usque ad Per libidinem enim carnalium mentes exurit: sed novissimo præcipitabitur.
§47:7 Quomodo quiescet, etc. Quasi dicat: Non potest gladius quiescere, nisi Domino jubente cujus vindictam exercet, vel: Quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat, sed hic respondet in persona sua.