*50:1 Verbum. Expleto vaticinio contra Ægyptum, Palæstinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldæos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios et Chaldæos prophetaverunt.
†50:2 Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, neque aurum velint Isa. 13..
‡50:4 Venient filii Isræl. RAB. Hæc promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi fœdere sempiterno.
§50:6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.
**50:8 Recedite, etc. Secundum historiam monet Isrælitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur. ORIG. Quomodo corpus nostrum in aliquo terræ loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terræ loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Ægypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat.
††50:12 Confusa est mater vestra nimis, etc. Isaias dicit similia, Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Chaldæorum, subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam et Gomorrham Isa. 13.. Ecce novissima erit, etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldæorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status.
‡‡50:15 Sicut fecit, facite ei. Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite.
§§50:16 A facie gladii columbæ. Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiæ.
***50:17 Leones ejecerunt, etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judæorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur.
†††50:18 Ecce ego visitabo. RAB. Visitat Dominus regem Babylonis, id est, confusionis, sicut visitavit regem Assur, qui interpretatur, etc, usque ad sed novus populus in nova civitate in perpetuum exsultabit.
‡‡‡50:21 Super terram dominantium. Prædicatoribus Christi præcipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terræ, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
§§§50:23 Quomodo confractus, etc. ORIG. Malleus universæ terræ diabolus est. Sed est qui non curat de malleo universæ terræ, vir scilicet, stans super muros Adamantinos, etc., usque ad legi enim Dei non subjicitur, neque enim potest, et inventa est Babylon, et comprehensa: quia Domino restitit.
*50:25 Aperuit Dominus thesaurum, etc. ID. Alia editio: Aperite apothecas ejus, etc., ut ait Apostolus Rom. 6.: Pertulit in multa patientia vasa iræ præparata in perditionem super vasa misericordiæ, etc. Alii ergo vasa misericordiæ, alii vasa iræ, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quæ fiunt super terram, præcipue eorum quæ Christianis accidunt: præceptum Domini exsequitur.
†50:28 Vox fugientium. ORIG. Utinam hæc esset nostra vox, o catechumeni, fugientium de Babylone, et fugientium, etc., usque ad interfice omnes peccatores terræ, qui in te sunt, et omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem transgredi civitatem Dei.
‡50:31 Ecce ego ad te. RAB. Mystice prænuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.
§50:37 Et erunt quasi mulieres. ID. Imbelles quasi mulieres, per Medos et Persas destruxit eos, etc., usque ad quia synagoga eorum terra sculptilium est, et in portentis, id est falsis figmentis gloriantur.
**50:44 Ecce quasi leo. ID. Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judæorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: Quis enim similis mei?