*11:1 Erat autem. Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istæ sorores Lazari figura sunt Judæorum in æterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiæ adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione. Languens Lazarus. Lazarus figura est Judæorum qui infirmi erant in fide Christi: Martha et Maria significant doctrinam bonorum Judæorum.
†11:3 Ecce quem amas, etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonæ cogitationes, quæ pro peccatis dissolvendis orant.
‡11:4 Pro gloria Dei, etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.
§11:5 Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.
**11:6 Duobus diebus. Ut quatriduum impieretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus trans Jordanem; per duos dies mansit, ecce tres: quarto autem die venit.
††11:7 Eamus in Judæam. Mystice: Significat fidem redituram ad Judæos in fine per Eliam et Enoch.
‡‡11:8 Dicunt ei discipuli. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.
§§11:9 Nonne duodecim sunt horæ. HIER. Dies Christus, et aliter dies apostoli, quomodo Christus, etc., usque ad ipsi intelliguntur duodecim apostoli.
***11:15 Ut credatis. Non quod modo inciperent credere, sed ut robustius crederent. Semper enim fides eorum miraculis augebatur.
†††11:17 Et invenit. AUG. Mystice: Quatuor sunt dies mortis. Nascitur homo, etc., usque ad sed nec tales relinquit misericordia.
‡‡‡11:22 Sed et nunc scio. Hoc scio, quia potes suscitare si vis, quod tuo relinquo arbitrio, non autem præsumo, neque rogo ut suscites, quæ nescio an sit utilis fieri resurrectio.
§§§11:25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.
*11:28 Silentio. Quia si audissent Judæi eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. Et vocat te. Causa brevitatis in verbis Marthæ ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit.
†11:31 Secuti sunt. Hæc ideo evangelista narrare curavit, ut videamus quæ occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani.
‡11:33 Infremuit spiritu. Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quæ bona Dei accepit, quæ mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.
§11:34 Ubi posuistis eum? Qui absens scivit mortuum, scit et ubi sit sepultus, sed sic dicens, se quasi nescire perditum hominem significat; unde dicitur: Non novi vos Matth. 7.. Et: Ubi est Adam? Gen. 3.
**11:38 Jesus ergo, etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris. Erat autem spelunca. Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquæ, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet.
††11:39 Domine, jam fetet. Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari.
‡‡11:42 Sea propter populum, etc. His verbis se gloriam Patris quærere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium.
§§11:43 Voce magna. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet.
***11:44 Et statim prodiit. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.
†††11:48 Credent in eum. Et venient Romani. Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. Et venient Romam. De temporalibus timent, non de æternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi.
‡‡‡11:51 Hoc a semetipso. AUG. Nota etiam malos per spiritum prophetiæ prædicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur.
§§§11:52 Pro gente. Judæorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregare. Filii prædestinatione, sicut et oves in Isræl, nondum enim erant, quia nondum crediderant.
*11:55 Proximum autem. Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judæos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco.