20
Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israël, et dic eis: Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi:* Separate urbes fugitivorum, etc. ORIG., hom. 34 in Num. Ad civitates refugii confugiunt non omnes homicidæ, sed qui ignoranter homicidium commiserunt. Sunt enim aliqua peccata, quæ si proposito ac voluntate committimus, homicidas nos faciunt, et sunt alia quæ nos, si ignoranter admittimus, decernitur nobis, credo, et præparatur ex præcepto Dei aliquis locus, ubi ad certum tempus habitare debeamus, si qui non voluntaria peccata commisimus, si tamen mundi inveniamur ab his peccatis quæ voluntate commissa sunt. Et ob hoc secernuntur quædam civitates refugii. ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis: cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum. Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus. Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda. Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, statuerunt Bosor, quæ sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. Hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israël, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.

*20:2 Separate urbes fugitivorum, etc. ORIG., hom. 34 in Num. Ad civitates refugii confugiunt non omnes homicidæ, sed qui ignoranter homicidium commiserunt. Sunt enim aliqua peccata, quæ si proposito ac voluntate committimus, homicidas nos faciunt, et sunt alia quæ nos, si ignoranter admittimus, decernitur nobis, credo, et præparatur ex præcepto Dei aliquis locus, ubi ad certum tempus habitare debeamus, si qui non voluntaria peccata commisimus, si tamen mundi inveniamur ab his peccatis quæ voluntate commissa sunt. Et ob hoc secernuntur quædam civitates refugii.