18
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:* Ego Dominus. Quasi dicat, Cognoscite vestrum creatorem; diligenter servate ejus præcepta. juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. Juxta consuetudinem, etc. Intentionem totius legis aperit, ut a malis scilicet abstineamus et bona teneamus. Neque in legitimis eorum, etc. Non enim solum a fornicatione, avaritia et superbia, sed etiam a divinationibus, et auguriis, et omnium gentium superstitionibus præcipit abstinere. Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. Vivet in eis. Ego Dominus. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et præceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat. Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.§ Omnis homo ad proximam, etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus. Omnis homo. LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet, etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia præcepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hæreditatem accepturus erat Isræl, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hæreditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit Ego Dominus, significans quia nobis carne conjunctus est, et nostræ cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Ego Dominus. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. Turpitudinem, etc. AUG., quæst. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quæ plenitudo legis est Rom. 13.. Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.** Foris genita est. ID., quæst. 59. Ex matre, si de priori viro, etc., usque ad quod superius dixit obscure. 10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. 11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.†† Filiæ uxoris, etc. AUG., ubi supra. Non cum filia novercæ ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei cui prohibetur, soror non sit, vel ex patre vel ex matre, addidit quod ex eodem patre. 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. 13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.‡‡ Turpitudinem fratris patris, etc. AUG., quæst. 61. Quæritur utrum hoc, etc., usque ad posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterium non timere. Nec accedes, etc. LXX: Et ad uxorem ejus non introibis. Proinde hanc enim turpitudinem dicunt patris fratris ejus, id est patrui pudenda, scilicet, uxoris. 15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus. 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.§§ Turpitudinem uxoris fratris, etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem Jac. 1., vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit. 17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.*** Ut reveles ignominiam ejus. Quasi familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit. 18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.††† Sororem uxoris tuæ, etc. AUG., quæst. in Lev. Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam mœchari. In pellicatum illius non accipies nec revelabis, etc. LXX: In zelum illius, quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamus Rom. 12., maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit Gal. 5.. Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiæ debet conjungi, quæ est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio æmulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiæ ejus. Unde Paulus ait: Æmulantur vos non bene, sed excludere vos, etc. Gal. 4.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi? Gen. 30. 19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.‡‡‡ Ad mulierem, etc. AUG., quæst. 64 in Lev. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, etc., usque ad sed concipiendæ proli noxium prohibetur. 20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.§§§ Cum uxore, etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari. 21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.* De semine, etc. ID. Convenienter hæc subjunguntur, etc., usque ad nec in errore gentilium miscemur. Nec pollues, etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? 22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. 23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. Mulier non, etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: Mulierem fortem quis inveniet? Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quæ vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari. 24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus. 25 et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. 26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. 29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.§ Omnis anima, etc. Qui enim post evangelicam prædicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum, sed dæmonum erunt. 30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.** Custodite mandata mea. Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis I Cor. 3..

*18:2 Ego Dominus. Quasi dicat, Cognoscite vestrum creatorem; diligenter servate ejus præcepta.

18:3 Juxta consuetudinem, etc. Intentionem totius legis aperit, ut a malis scilicet abstineamus et bona teneamus. Neque in legitimis eorum, etc. Non enim solum a fornicatione, avaritia et superbia, sed etiam a divinationibus, et auguriis, et omnium gentium superstitionibus præcipit abstinere.

18:5 Vivet in eis. Ego Dominus. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et præceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.

§18:6 Omnis homo ad proximam, etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus. Omnis homo. LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet, etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia præcepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hæreditatem accepturus erat Isræl, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hæreditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit Ego Dominus, significans quia nobis carne conjunctus est, et nostræ cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Ego Dominus. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. Turpitudinem, etc. AUG., quæst. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quæ plenitudo legis est Rom. 13..

**18:9 Foris genita est. ID., quæst. 59. Ex matre, si de priori viro, etc., usque ad quod superius dixit obscure.

††18:11 Filiæ uxoris, etc. AUG., ubi supra. Non cum filia novercæ ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei cui prohibetur, soror non sit, vel ex patre vel ex matre, addidit quod ex eodem patre.

‡‡18:14 Turpitudinem fratris patris, etc. AUG., quæst. 61. Quæritur utrum hoc, etc., usque ad posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterium non timere. Nec accedes, etc. LXX: Et ad uxorem ejus non introibis. Proinde hanc enim turpitudinem dicunt patris fratris ejus, id est patrui pudenda, scilicet, uxoris.

§§18:16 Turpitudinem uxoris fratris, etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem Jac. 1., vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.

***18:17 Ut reveles ignominiam ejus. Quasi familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit.

†††18:18 Sororem uxoris tuæ, etc. AUG., quæst. in Lev. Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam mœchari. In pellicatum illius non accipies nec revelabis, etc. LXX: In zelum illius, quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamus Rom. 12., maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit Gal. 5.. Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiæ debet conjungi, quæ est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio æmulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiæ ejus. Unde Paulus ait: Æmulantur vos non bene, sed excludere vos, etc. Gal. 4.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi? Gen. 30.

‡‡‡18:19 Ad mulierem, etc. AUG., quæst. 64 in Lev. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, etc., usque ad sed concipiendæ proli noxium prohibetur.

§§§18:20 Cum uxore, etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.

*18:21 De semine, etc. ID. Convenienter hæc subjunguntur, etc., usque ad nec in errore gentilium miscemur. Nec pollues, etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?

18:23 Mulier non, etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: Mulierem fortem quis inveniet? Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quæ vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.

18:24 Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.

§18:29 Omnis anima, etc. Qui enim post evangelicam prædicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum, sed dæmonum erunt.

**18:30 Custodite mandata mea. Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis I Cor. 3..