*4:1 ... Sanaballat... motus nimis subsannavit Judæos. BEDA in Esdram, lib. 3, cap. 19, tom. 2. Plane ira hæreticorum est. Hæc sunt verba eorum qui se Samaritanos cognominant, id est, custodes legis Dei, etc., usque ad et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur.
†4:3 Sed et Tobias, etc. ID., ibid. Hujus Tobiæ persona et verba hæreticis conveniunt, etc., usque ad quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur.
‡4:9 Et oravimus. Hoc est unicum contra hostes Ecclesiæ refugium, oratio scilicet ad Deum, et industria doctorum, qui die nocteque in lege ejus meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli et militum ejus prædicando, consolando, et exhortando præmuniant.
§4:10 Humus nimia est. BEDA, ibid. Congesta, scilicet, in loco muri, etc., usque ad et pro domo vel civitate procella tentationis ingruente, ruinam ædificasse probatur.
**4:11 Dixerunt hostes, etc. Hæc in ædificio spirituali agi solent; manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis, spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis, qui opera virtutum et fidei nobis incautis impedire et expugnare contendunt, et mentem fidelium mucrone pravæ suggestionis interficere. Sed contra hæc nobis armatura Dei sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
††4:13 Statui in loco, etc. Ut agmine, scilicet armatorum circumdati operatores liberius et securius ædificarent. Dispertiti enim sunt gradus fidelium: alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam ædificant: alii armis sacræ lectionis muniti contra impugnantes hæreticos vigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela necessarium certamen exercent, et ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent.
‡‡4:16 A die illa, media pars, etc. BED., ibid., cap. 20. Notandum, quia non solum media pars juvenum faciebat opus, etc., usque ad minorisque laboris est incognitam cavere carnis voluptatem, quam rejicere cognitam.
§§4:22 Et sint vobis vices per noctem et diem. ID., ibid. Nota quantum studium in operando habuerint, etc., usque ad contradicentes arguendo ab Ecclesia repellunt.