*15:4 Sacrificium, etc. Fidem incarnationis Christi, quæ in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi. RAB., in Num. Lex præcipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii. ID. Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est.
†15:6 Et arietes. ID. In oblatione arietis duæ decimæ similæ offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinæ circa subjectos impenditur.
‡15:8 Quando vero de bobus feceris holocaustum, etc. ID. In bovis oblatione tres decimæ similæ et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in cœlesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent. Cum veneritis in terram, etc. RAB. Cum quilibet præsentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque ad a quo speratur perfectionis supplementum.
§15:22 Quod si per. AUG., quæst. 24. Quod præcipitur quomodo peccata expientur, etc., usque ad quæ discernuntur a peccatis volentium.
**15:24 Vitulum offeret. RAB. Filii Isræl vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia.
††15:28 Sacerdos. Christus, qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa Hebr. 5..
‡‡15:30 Anima vero, etc. AUG., quæst. 25 in Num. Alia littera: Anima quæcunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.
§§15:38 Fimbrias. ID., ibid. Jubentur filii Isræl in quatuor angulis, etc., usque ad omnia in gloriam Dei faciamus.