*34:1 Locutusque est Dominus, etc. ORIG., homil. 1 in Num. Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad tanquam de capite apostolorum procedebant. Locutus est ergo Dominus ad Moysen in deserto Sina: illa scilicet quæ superius breviter comprehendimus, ubi præcipitur numerari a viginti annis et supra omnis qui procedit in virtute Isræl, etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur: nec in qualicunque virtute vel Ægyptiorum, vel Assyriorum, vel Græcorum; sed in virtute Isræl, quæ a Deo per Scripturas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur. ORIG. Ratio quoque tribuum distinctio ordinum, etc., usque ad ut possit ad Isræliticum numerum pertinere.
†34:7 Ad septentrionalem, etc. Dicunt Hebræi septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palæstinæ, Phœnicis et Syriæ quæ appellatur Cœle Ciliciæque prætendit littoribus, et per Ægyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, pervenientes usque ad montem altissimum, autumant significari montem Armanum, vel Taurum, quod verius videtur.
‡34:9 Ibuntque confinia, etc. A fine septentrionalis plagæ, id est atrio Hena, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebræi Aphamiam vocant, et de Aphamia descendunt in Reblatha, quæ est Antiochia Syriæ. Unde addit, contra fontem, quem perspicuum est esse Danem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis.
§34:13 Hæc erit terra, etc. ORIG. In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiæ tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis mœnibus juncta segregantur. ID. Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli Matth. 10..