*3:1 Fili mi, ne. Docet misericordiæ operibus insistendum, etc., usque ad ornat actibus bonis, quem instruit.
†3:2 Pacem, id est, statum beatitudinis, etc., usque ad longo tempore in pacis quiete viveret.
‡3:3 Misericordia et veritas. Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quæ deleat peccata; veritas vero, quæ compleat promissa. Circumda eas gutturi tuo. In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.
§3:4 Et invenies gratiam. Coram Domino, etc., usque ad et proximis exemplum vivendi præbeat.
**3:5 Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:
††3:7 Time Deum et recede a malo. Quale est illud in Job, etc., usque ad divini timoris memoria cœrcet.
‡‡3:8 Sanitas quippe erit. In ossibus solida virtutum opera, etc., usque ad unde amplius roborentur, accipient.
§§3:9 Honora Dominum de tua substantia. Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. Et de primitiis omnium. Non solum de substantia pecuniæ, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.
***3:10 Implebuntur horrea tua saturitate. Thesaurizate vobis thesauros in cœlo. Si sancti thesauros habent in cœlo, etc., usque ad cœlesti remuneratione, redditur. Torcularia redundabunt. Quia interna suavitas æternorum corda cunctorum fidelium in laude sui conditoris accendit. Hic etenim dicit: Ut edatis, etc.
†††3:11 Disciplinam. Sunt qui in prosperis serviunt Domino, etc., usque ad pietatem, quam in tranquillitate videbatur habere, amittat.
‡‡‡3:12 Quem enim diligit Dominus corripit. Tanto ergo minus, etc., usque ad unde ipse ait: Ego quos amo, arguo et castigo.
§§§3:13 Beatus homo, etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui. Et qui affluit prudentia. Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.
*3:14 Melior est. Non metuat de correctione inopiæ, quisquis opes acquisivit sapientiæ, omnibus enim thesauris munus cœleste præcellit. Primi et purissimi. Quia radix sapientiæ timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.
†3:16 Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra. Visione suæ divinitatis, etc., usque ad et in futuro vitam æternam.
‡3:17 Viæ ejus. Actiones et doctrinæ, etc., usque ad pacis et dilectionis exempla pertinent.
§3:18 Lignum vitæ. Sicut in medio paradisi lignum vitæ, etc., usque ad præsenti beatificabitur aspectu.
**3:19 Dominus sapientia. Typice, per filium Ecclesiam fidei soliditate locavit, stabilivit cœlos prudentia, cum per eum sublimium prædicatorum corda illustravit.
††3:20 Sapientia illius eruperunt abyssi. In diebus Nœ, etc., usque ad quæque minoribus in exemplum monstrent, examinant.
‡‡3:21 Fili mi, ne effluant. Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiæ, quæ tanta est, gratiam perdas, præcave.
§§3:22 Et erit vita animæ tuæ. Habet anima tua vitam cum Deo, si ejus decreta custodieris: quamvis caro disciplina correctionis aut etiam mortis prematur. Et gratia faucibus tuis. Habet ergo sensus animi fauces suas, etc., usque ad: beatus vir qui sperat in eo.
***3:23 Tunc ambulabis fiducialiter. In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..
†††3:24 Si dormieris, non timebis, quiesces, et suavis. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem.
‡‡‡3:27 Noli prohibere benefacere eum qui. Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et æternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quæ observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse præmonet. Noli ergo, inquit, prohibere. Ne audias a Domino cum Pharisæis: Ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis Luc. 11..
§§§3:28 Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo. Non solum de eleemosynis, sed de omnibus mandatis Christi, qui ait: Vos amici mei estis, si feceritis Joan. 15., etc.
*3:30 Non contendas adversus hominem. Non vetat contendere adversus eum qui male facit, ut corrigatur, quia hoc frustra non fit, quod certa necessitas cogit. Imo qui ait: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum Matth. 18., ipse vult, ut errantem, quantum vales, ad viam veritatis reducas.
†3:32 Quia abominatio Domini est omnis illusor. Omnis illusor, inquit; quia illusor est, qui vel verba Dei, quæ novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille, qui promissa ejus, quasi prava, despicit, ac iram districtionis, quasi tolerabilem; spernit. Necnon et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur: Et cum simplicibus sermocinatio ejus, quia superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed horum prudentia, ut Jacobus ait: terrena est, animalis, diabolica Jacob. 3.. Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientiæ secretis illustrat, quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde ait: Abscondisti hæc sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Luc. 10..
‡3:33 In domo impii. Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquæ, quam quærebat, acciperet, unde: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo, qui in remuneratione audient: Venite, benedicti, Matth. 15., etc. Sed ad litteram sæpe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.
§3:34 Illusores. Hos versus Jacobus et Petrus juxta antiquam translationem posuerunt: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam Jacob. 4..