*7:1 Fili mi. Hæc periocha eadem quæ superior plenius explicat.
†7:2 Et legem meam. Tam solerter serva, quæ doceo, quasi nil recti sine his aspicias.
‡7:4 Dic sapientiæ, soror. Sapientiam ecclesiasticæ doctrinæ sororia tibi dilectione conjunge, ut hæc te a pollutione servet hæretica, quæ a vera castitate Ecclesiæ probatur extranea.
§7:6 De fenestra. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia deseruit angustam viam quæ ducit ad vitam.
**7:8 Juxta angulum, quia deflectit a rectitudine; et prope viam domus illius graditur: quia a via veritatis declinavit, merito viæ domus meretricis vel hæretici appropiat.
††7:9 In obscuro advesperascente. Quia jam talis per cæcitatem cordis, ad tenebras festinat peccati et damnationis.
‡‡7:10 Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio. Patent hæc cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit.
§§7:11 Nec valens in domo. Nulla est hæresis, quæ primis contenta sit discipulis hi enim sunt domus ejus, sed semper novos, quos decipiat quærit.
***7:13 Apprehensumque deosculatur juvenem, id est, falsorum verborum blandimentis tentat instabilem. Et procaci vultu blanditur, dicens: Juxta litteram patet, etc., usque ad nam et Dominus ad discipulos: Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, etc. Joan. 16..
†††7:16 Intexui funibus lectulum. Solent lecti, etc., usque ad per quam hæretica mens sensum doctrinæ pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texuisse gloriatur.
‡‡‡7:17 Aspersi cubile meum. Promittunt se tales odorem cœlestium habere virtutum, quibus sua suorumque corda, velut funibus cubilia venusta, consecrantur, quasi, Christi bonus odor sumus Deo.
§§§7:18 Veni, inebriemur uberibus. Doctrinæ sanctæ poculis se invicem satiandos jactant hæretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur æterna.
*7:20 Sacculum pecuniæ secum tulit. Gloriam resurrectionis, immortalitatis decus, quo illius patriæ cives lætificaret et ditaret.
†7:26 Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Ut ipse Salomon sapientissimus, etc., usque ad qui negaverit errat.
‡7:27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes. Sed de Ecclesia Dominus ait: Portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Interiora mortis. Obscuriora et arctiora gehennæ tormenta, quibus hæreticos et fornicatores constat esse mergendos.