*14:1 Sapiens, etc. Destruet male vivendo, et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit:
†14:3 In ore stulti. Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.
‡14:4 Ubi non, etc. Hæc hærent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur.
§14:6 Quærit derisor sapientiam, etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quærunt, nunquam prorsus inveniunt.
**14:7 Vade contra, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quærit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt.
††14:10 Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.
‡‡14:17 Impatiens, etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos æstimatur.
§§14:19 Jacebunt mali ante bonos. Videntes tormenta eorum, etc., usque ad ad videnda eorum supplicia.
***14:24 Fatuitas stultorum. Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.
†††14:25 Liberat animas testis fidelis. Catholicus prædicatur, qui testimonia Scripturarum fideliter prædicat, et profert; hæreticus mendacia. Profert mendacia. Alia translatio: Incendit autem mendacio animas dolosus deceptor. Versipellis, id est diabolus, qui mala, quæ suggerit, bona mentitur: et dum bona promittit æterna, ducit ad tormenta.
‡‡‡14:26 In timore Domini. Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat, etc., usque ad speraverunt in Domino.
§§§14:27 Timor Domini. Hæc est spes eorum, etc., usque ad unde, Initium sapientiæ timor Domini Psal. 9..
*14:30 Vita carnium. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quæ foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quæ humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quæque perire.