*23:1 Quando sederis. Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit:
†23:3 Ne desideres, hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.
‡23:4 Pone modum. De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, scilicet terminos fidei, et veritatis datæ a patribus.
§23:6 Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? Comede, etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet.
**23:8 Cibos quos comederas. Sensus perversos, quos ab hæreticis didiceras necesse est, ut vel per pœnitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem pœnas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis prædicantibus humiliter favendum esse putaveras.
††23:9 In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos. Sicut admonuit, ne hæreticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanæ gloriæ seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.
‡‡23:10 Ne attingas, etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando læserit, judicium Domini non evadit.
§§23:17 Non æmuletur cor tuum peccatores. Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ Apoc. 2..
***23:20 Noli esse in conviviis peccatorum. Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum pœna mox subditur: Quia vacant potibus, etc. Dantes symbola consumentur. Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suæ languor occupavit.
†††23:29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.
‡‡‡23:30 Nonne his. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem Isa. 5..
§§§23:33 Oculi tui videbunt. Pene naturale vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum.
*23:34 Et eris sicut dormiens. In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit.
†23:35 Verberaverunt me. Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.