*29:1 Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:
†29:6 Peccantem virum. Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam.
‡29:9 Vir sapiens. Doctor fidelis et sapiens, etc., usque ad non auditur a stulto.
§29:11 Totum spiritum suum. Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.
**29:13 Pauper et creditor obviaverunt. Pauper, etc., usque ad unde, sine me nihil potestis facere.
††29:18 Cum prophetia. Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinæ legis: qua populus ad beatitudinis præmia pertingere debuerat.
‡‡29:20 Vidisti hominem. Grave quidem vitium stultitiæ, sed non levius verbositatis: nam sæpe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua quæ novit, vel nosse putat magis jactat, quam aliorum monita audiat.
§§29:21 Qui delicate a pueritia sua. Alia translatio pulchre: Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit: novissime autem contristabitur. Sero enim malorum pœnitet, qui in tenera ætate noluit.
***29:22 Vir iracundus. Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus.
†††29:24 Qui cum fure participat, odit animam suam. Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quærente possessore non indicat. Et ne metu personæ potentioris se excuset, addit: Qui timet Dominum, etc.