10
In finem. Psalmus David.* In finem. AUG. Psal. David prophetæ docentis resistere hæreticis.
[In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? In Domino confido. AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. In Domino confido. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, In Domino confido. In Domino confido. Cum peccantes volunt sagittare rectos. Quoniam ecce. Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum, Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant.
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia:
quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?§ Quoniam quæ perfecisti. Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? quia quæ perfecisti destruxerunt in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant. Justus autem, quid fecit? AUG. Secundum utramque partem, etc., usque ad animæ suæ nocet, non justo, qui Deo credit.
Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum.
Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.** Dominus interrogat, etc. Justus autem. Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. Interrogat. Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. Quæ perfecisti. Id est, perfecte edidisti, vel implendo prædicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. In obscuro. Vel obscura luna. Duæ sunt opiniones lunæ, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur.
Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.†† Pluet super. Quid malis reddat ostendit
Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.]‡‡ Justitias. Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. Æquitatem vidit. Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit, quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.

*10:1 In finem. AUG. Psal. David prophetæ docentis resistere hæreticis.

10:2 In Domino confido. AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. In Domino confido. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, In Domino confido. In Domino confido. Cum peccantes volunt sagittare rectos. Quoniam ecce. Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum, Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant.

10:3 In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia:

§10:4 Quoniam quæ perfecisti. Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? quia quæ perfecisti destruxerunt in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant. Justus autem, quid fecit? AUG. Secundum utramque partem, etc., usque ad animæ suæ nocet, non justo, qui Deo credit.

**10:6 Dominus interrogat, etc. Justus autem. Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. Interrogat. Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. Quæ perfecisti. Id est, perfecte edidisti, vel implendo prædicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. In obscuro. Vel obscura luna. Duæ sunt opiniones lunæ, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur.

††10:7 Pluet super. Quid malis reddat ostendit

‡‡10:8 Justitias. Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. Æquitatem vidit. Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit, quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.