*15:1 Tituli inscriptio. CASS. Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur.
†15:2 Conserva, etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quæ pertulit ad gloriam hæreditatis suæ perducta. AUG. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: Jesus Nazarenus rex Judæorum
‡15:3 Sanctis qui sunt in terra. Ibid. Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quæ bona fecit illi Deus. AUG. Sanctis, etc., usque ad et potentia ut resurgerem. Mirificavit. CASS. Quasi, hæc dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hæ sunt miræ dum eis obedientes, fiunt de terrenis cœlestes.
§15:4 Multiplicatæ. Ibid. Qua mirificavit, etc., usque ad quæ in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur.
**15:5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus.
††15:6 Funes, etc. Ibid. Quasi forte, in qua est divina electio, ut et sors cecidit super Matthiam, et quisque capit ad mensuram suam. In præclaris. Id est, in sanctis.
‡‡15:7 Benedicam Dominum. Ibid. Gratias agit Patri de intellectu, et passione, in qua eo favente vincit, et de resurrectione, et confessione, et hæc sunt, per quæ hæreditas restituitur ut sit rex Judæorum, ut titulus dicit. Intellectum, etc. AUG. Quo hæc hæreditas videri et possideri potest. Insuper, etc. Id est, super intellectum. Usque ad noctem, etc. Id est, mortem, erudivit me, inferior pars mea carnis assumptio, ut expelleret tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari nec deficere potuit. Renes. Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela: increpuerunt injuriis, tentatione et passione.
§§15:8 Providebam Dominum. Ibid. Hinc trahe exemplum, quo peccata vitentur: qui enim Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur.