*39:1 In finem psalmus. CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris.
†39:2 Exspectans exspectavi. ID. Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. AUG. Auctoritas ab antiquis in Abraham et cæteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum. Dominum. ID. Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. Intendit. ID. Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos.
‡39:3 Lacu. ID. Tenebræ iniquitatum, infidelitatis scilicet et ignorantiæ, etc., usque: ad petra contra lutum. HIER. In lacu vero et in luto, gentes idola colentes: vel, omnes terrena amantes.
§39:4 Carmen. HIER. Non turpe, non theatrale, sed per Novum Testamentum. Videbunt. CASS. Mirabilia tempore incarnationis facta. AUG. Videbunt, hoc quod primo de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri.
**39:5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones.
††39:6 Mirabilia tua. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi. AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt.
‡‡39:7 Sacrificium et oblationem noluisti. AUG. Ut venit res, noluit quasi verba promittentia, etc., usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit. Aures autem perfecisti mihi. Id est, perfecte me intelligere fecisti quid velles. Vel corpus aptasti mihi, ut ait Apostolus ad Hebræos Heb. 10., id est, corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.
§§39:8 Holocaustum. Holocausta etiam non petisti pro peccato. Pro peccato. Quod supra oblationem, ut de hirco ohgr, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt esse duæ dictiones pro peccato. Ecce venio CASS. Cum sacrificia cessent, constat venire Christum.
***39:9 In capite libri scriptum est de me. Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est præfinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiæ hominibus.
†††39:10 Ecclesia magna. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger.
‡‡‡39:11 Non abscondi. CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem.
§§§39:12 Misericordia tua. AUG. Amor et timor perducunt me ad te.
*39:13 Capillos. AUG. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur.
†39:14 Complaceat. CASS. Complaceat, Trinitatem personarum; tibi, singulariter unitatem essentiæ signat. AUG. Complaceat, ait, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi: Si tu vis, potes, Domine. Respice. CASS. Respectus ejus nostrum est auxilium.
‡39:16 Qui dicunt mihi: Euge, euge. AUG. Et qui bona dicit malo animo, et qui mala dolose laudando, uterque malus est et cavendus. De primis dixit: Qui volunt mihi mala; de secundis: Qui dicunt mihi: Euge, euge.
§39:17 Et dicant. CASS. Hæc est eorum exsultatio: hæc enim professio in æternum gaudentes efficit Christianos.
**39:18 Ego autem. CASS. Hoc Christus ex forma servi: ne quis gloriam prædictæ lætitiæ sibi arrogaret. Mendicus, qui sibi non sufficit. Ne tardaveris. AUG. Nisi breviati essent dies, etc., usque ad qui jam quæsita nutriunt.