47
Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.* Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda, etc. AUG. Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. CASS. De fundatione civitatis, quam commendative describit. AUG. Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate æterna.
[Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. In monte sancto, etc. Ibid. Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia.
Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni. Fundatur exsultatione. HIER. Quasi dicat, quæ prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion latera. AUG. Quicunque alicui hærent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item ab aquilone pandetur omne malum, etc.
Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.§ In domibus. Vel, in gradibus, id est, secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui. Cum suscipiet eam. Tutandam, et quid opus est? Quoniam reges contra. Sed videntes per fidem, sic scilicet quod tam digna est hæc civitas admirati sunt, etc.
Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum.** Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas.
Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.†† Videntes. Quæ in prophetis legerant. Admirati sunt. De tanta gloria, non leviter vel otiose. Sed conturbati. Pro peccato, et Commoti sunt. Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret.
Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:‡‡ Ibi dolores ut parturientis, Pœnitentiæ, videntes ita; sed:
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.§§ In spiritu vehementi, Herodis. Conteres naves-Tharsis. Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. Tharsis. AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo:
Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.*** Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum, quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus hæreticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: Deus fundavit eam in æternum. Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi
10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.††† Suscepimus, Deus, misericordiam tuam. CASS. Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiæ distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. In medio templi. Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, præsentatus est in templo.
11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.‡‡‡ Dextera. CASS. Hac parte justi locantur. AUG. Suscepimus, Deus. Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. Templi tui. Ibid. Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. Secundum nomen. CASS. Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. Vel secundum nomen. Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant.
12 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.§§§ Lætetur. AUG. Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare. Mons Sion et exsultent. CASS. Ecclesia, quæ est in speculatione populi. Filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. Sanctæ feminæ. Per Judam, gens earum ostenditur, quæ est propter Christum, qui de Juda, et hæ exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit. AUG. Causa lætitiæ judicia futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, lætentur; vos qui extra, circumdate.
13 Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.* Circumdate. Honores exhibendo. Complectimini eam. Charitate. Narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra. CASS. Prædicate aliis in concordia Apostolorum, etc., usque ad ne per lætitiam remissi lentescant.
14 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. Virtute ejus. AUG. Virtus civitatis charitas est, quam nihil vincit; unde Salomon: Dilectio fortis est ut mors. CASS. In virtute Ecclesiæ monet ponere corda. Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. Id est, officia distincta, etc., usque ad quem primum Dominus elegit.
15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.] Quoniam hic est, etc. Hoc est quod narrandum est, brevis sententia, sed quæ omnia concludit. In æternum, contra illos qui temporales homines Deos faciebant.

*47:1 Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda, etc. AUG. Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. CASS. De fundatione civitatis, quam commendative describit. AUG. Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate æterna.

47:2 In monte sancto, etc. Ibid. Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia.

47:3 Fundatur exsultatione. HIER. Quasi dicat, quæ prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion latera. AUG. Quicunque alicui hærent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item ab aquilone pandetur omne malum, etc.

§47:4 In domibus. Vel, in gradibus, id est, secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui. Cum suscipiet eam. Tutandam, et quid opus est? Quoniam reges contra. Sed videntes per fidem, sic scilicet quod tam digna est hæc civitas admirati sunt, etc.

**47:5 Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas.

††47:6 Videntes. Quæ in prophetis legerant. Admirati sunt. De tanta gloria, non leviter vel otiose. Sed conturbati. Pro peccato, et Commoti sunt. Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret.

‡‡47:7 Ibi dolores ut parturientis, Pœnitentiæ, videntes ita; sed:

§§47:8 In spiritu vehementi, Herodis. Conteres naves-Tharsis. Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. Tharsis. AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo:

***47:9 Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum, quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus hæreticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: Deus fundavit eam in æternum. Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi

†††47:10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam. CASS. Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiæ distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. In medio templi. Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, præsentatus est in templo.

‡‡‡47:11 Dextera. CASS. Hac parte justi locantur. AUG. Suscepimus, Deus. Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. Templi tui. Ibid. Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. Secundum nomen. CASS. Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. Vel secundum nomen. Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant.

§§§47:12 Lætetur. AUG. Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare. Mons Sion et exsultent. CASS. Ecclesia, quæ est in speculatione populi. Filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. Sanctæ feminæ. Per Judam, gens earum ostenditur, quæ est propter Christum, qui de Juda, et hæ exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit. AUG. Causa lætitiæ judicia futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, lætentur; vos qui extra, circumdate.

*47:13 Circumdate. Honores exhibendo. Complectimini eam. Charitate. Narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra. CASS. Prædicate aliis in concordia Apostolorum, etc., usque ad ne per lætitiam remissi lentescant.

47:14 Virtute ejus. AUG. Virtus civitatis charitas est, quam nihil vincit; unde Salomon: Dilectio fortis est ut mors. CASS. In virtute Ecclesiæ monet ponere corda. Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. Id est, officia distincta, etc., usque ad quem primum Dominus elegit.

47:15 Quoniam hic est, etc. Hoc est quod narrandum est, brevis sententia, sed quæ omnia concludit. In æternum, contra illos qui temporales homines Deos faciebant.