54
In finem, in carminibus. Intellectus David.* In finem in carminibus. AUG. Intellectus. Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem.
[Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: Exaudi, Deus, orationem meam. CASS. Oratio, præmissa contra mala, vel fluctus sæculi. Ne despexeris deprecationem. Ibid. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine.
intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum In exercitatione, etc. AUG. Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. Conturbatus sum a voce inimici. AUG. In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. HIER. Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et dæmonium habentem dicebant.
a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.§ Cor meum conturbatum. CASS. Lege carnis, animus turbatur in me, non exit a me
Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.** Timor et tremor. Ibid. Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. Contexerunt me tenebræ. HIER. Tenebræ sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est.
Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?†† Quis dabit mihi pennas sicut? AUG. Sed in hac infirmitate quid ait? Quis dabit mihi pennas? Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. Sicut columbæ, etc. Ibid. Non sicut corvo, etc., usque ad sed manere necesse est propter vos, et sic est meritum ex desiderio. CASS. Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judæorum avolavit ad gentes.
Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.‡‡ Ecce elongavi. CAS. Illud tangit, quod Christus vitabat, persequentes, ut occasionem iræ demeret, et manebat in desertis orans: in quo docebat nos in secreto conscientiæ orare et quiescere, cum a malis premimur. Et mansi in solitudine, gentium; unde: Lætetur disertum, et floreat tanquam lilium. Et alibi: Lætare, sterilis, quæ non paris Isai. 35. Ibid. 34..
Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.§§ Exspectabam eum. Diapsalmus. Jam in solitudine salvus sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus. CASS. Exspectabam ut ex persona Christi legatur in solitudine, non ex me securus præsidium patris sustinui, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, ne caderem vel cederem malis in passione, a tempestate ne irascerer.
10 Præcipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.*** Præcipita. CASS. Ne muniant cogitationes machinando. Divide. Ibid. Ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. In civitate. Hæc est civitas de qua per prophetam Dominus: Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior. Est tamen alia, quam Deus inhabitat, de qua dicitur: Non potest abscondi civitas supra montem posita.
11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,††† Et labor in medio ejus, etc. AUG. Jam labor in medio, quia iniquitas: quies autem in humilitate.
12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.‡‡‡ Usura, etc. Ibid. Quia plus exigit in injuria. Vel qualibet re, quam accepit, non dimittit, ut sibi dimittatur.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.§§§ Quoniam si inimicus. CASS. Exprobratio Judæ, dum ex persona Christi legitur; vel, hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia, jam nunc de occultis. Abscondissem me forsitan ab eo, etc. Ibid. Magna patientia ita locum daret verbis, ut se absconderet ne videret adversarium.
14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus:* Tu vero, homo. AUG. Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti. Unanimis. CASS. Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos præmissus. Notus, quia præscivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur. HIER. Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam. Unanimis. AUG. Qui aliquando bene monuisti; Dux: feci te ducem super populum meum. Notus, de eadem gente. Notus meus. Qui simul. Ibid. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti.
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu. Cibos. CAS. Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa.
16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum. Veniat. Ibid. Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat pœnas Judæis, id est, communiter Judæis cum aliis imprecatur. AUG., HIER. Veniat mors. Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. AUG. Veniat: Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. Descendant in infernum viventes. Ibid. Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt. Viventes. Ibid. Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenæ cupiditatis biatu absorbeantur. In habitaculis. Alienæ sunt, non naturales, sed hospitio susceptæ, quasi adventitiæ, vel prius in habitaculis, id est, in occulto, post in medio, id est in aperto. Ego autem, etc. CASS. Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo.
17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.§ Vespere et mane. HIER. Quia salvavit, ideo vespere, quo captus; mane, quo judicatus; meridie, quo crucifixus. Narrabo, præterita opera. Nuntiabo, virtutes et opera quæ faciet: et ideo exaudiet, etc. AUG. Vespere. De præteritis narrabo, etc., usque ad contra illos qui non amant pacem, quia amavi pacem. CASS. Narrare, ad vesperam pertinet, quo dixit omnia quæ Judas disponebat. Nuntiare de mane, quando dixit Pilato: In hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.** Appropinquant mihi. Nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito. Quoniam inter multos erant mecum. HIER., AUG. Quia in multis, mecum, id est, baptismo Evangelii, lectione, festis et hujusmodi, sed non in paucis, mecum. In omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia. AUG. Vel, in multis, id est, in paleis, etc., usque ad ita et illi in multis mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.†† Exaudiet Deus, etc. CASS. Ad meridiem, quando emisit Spiritum. Ecce quanta breviter mysteria: vel, salvabis mane, et vespere, et meridie: unde non ingratus narra, et annuntia, et ipse exaudiet, etc. Humiliabit illos qui est ante sæcula. Ibid. De superbia, ut credant. Vel humiliabit ut tollat locum et gentem. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo, etc. AUG. Quia sensus perfidorum incommutabilis.
21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:‡‡ Contaminaverunt: CASS. quia illi contaminaverunt et divisi sunt: armantur amplius justi, liberantur infirmi, qui curam habent in Deum.
22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.§§ Ira. Ibid. Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat. Cor. AUG. Voluntas secreta Dei, quæ in Scripturis continetur. Molliti sunt sermones. CASS. Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt jacula dum dicunt: Reus est mortis. AUG. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinæ nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiæ; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in sæculo. Ipsi sermones, etc. CASS. Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistæ, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis hæreticorum quæstionibus liberant infirmos.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in æternum fluctuationem justo.*** Curam tuam. Ibid. Cura sæculi, etc., usque ad: ita viri tristitia nocet cordi. Fluctuationem. Et si hic, verba fluctuationis fuerunt: Contristatus sum in exercitatione, etc.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.]††† Tu vero, etc. AUG. Hi tunc non fluctuabunt, etc., usque ad Væ! qui peccant et non pœnitent. Dies suos, ego autem, etc. Ibid. Voluntarios non a Deo constitutos.

*54:1 In finem in carminibus. AUG. Intellectus. Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem.

54:2 Exaudi, Deus, orationem meam. CASS. Oratio, præmissa contra mala, vel fluctus sæculi. Ne despexeris deprecationem. Ibid. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine.

54:3 In exercitatione, etc. AUG. Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. Conturbatus sum a voce inimici. AUG. In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. HIER. Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et dæmonium habentem dicebant.

§54:5 Cor meum conturbatum. CASS. Lege carnis, animus turbatur in me, non exit a me

**54:6 Timor et tremor. Ibid. Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. Contexerunt me tenebræ. HIER. Tenebræ sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est.

††54:7 Quis dabit mihi pennas sicut? AUG. Sed in hac infirmitate quid ait? Quis dabit mihi pennas? Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. Sicut columbæ, etc. Ibid. Non sicut corvo, etc., usque ad sed manere necesse est propter vos, et sic est meritum ex desiderio. CASS. Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judæorum avolavit ad gentes.

‡‡54:8 Ecce elongavi. CAS. Illud tangit, quod Christus vitabat, persequentes, ut occasionem iræ demeret, et manebat in desertis orans: in quo docebat nos in secreto conscientiæ orare et quiescere, cum a malis premimur. Et mansi in solitudine, gentium; unde: Lætetur disertum, et floreat tanquam lilium. Et alibi: Lætare, sterilis, quæ non paris Isai. 35. Ibid. 34..

§§54:9 Exspectabam eum. Diapsalmus. Jam in solitudine salvus sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus. CASS. Exspectabam ut ex persona Christi legatur in solitudine, non ex me securus præsidium patris sustinui, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, ne caderem vel cederem malis in passione, a tempestate ne irascerer.

***54:10 Præcipita. CASS. Ne muniant cogitationes machinando. Divide. Ibid. Ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. In civitate. Hæc est civitas de qua per prophetam Dominus: Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior. Est tamen alia, quam Deus inhabitat, de qua dicitur: Non potest abscondi civitas supra montem posita.

†††54:11 Et labor in medio ejus, etc. AUG. Jam labor in medio, quia iniquitas: quies autem in humilitate.

‡‡‡54:12 Usura, etc. Ibid. Quia plus exigit in injuria. Vel qualibet re, quam accepit, non dimittit, ut sibi dimittatur.

§§§54:13 Quoniam si inimicus. CASS. Exprobratio Judæ, dum ex persona Christi legitur; vel, hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia, jam nunc de occultis. Abscondissem me forsitan ab eo, etc. Ibid. Magna patientia ita locum daret verbis, ut se absconderet ne videret adversarium.

*54:14 Tu vero, homo. AUG. Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti. Unanimis. CASS. Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos præmissus. Notus, quia præscivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur. HIER. Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam. Unanimis. AUG. Qui aliquando bene monuisti; Dux: feci te ducem super populum meum. Notus, de eadem gente. Notus meus. Qui simul. Ibid. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti.

54:15 Cibos. CAS. Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa.

54:16 Veniat. Ibid. Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat pœnas Judæis, id est, communiter Judæis cum aliis imprecatur. AUG., HIER. Veniat mors. Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. AUG. Veniat: Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. Descendant in infernum viventes. Ibid. Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt. Viventes. Ibid. Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenæ cupiditatis biatu absorbeantur. In habitaculis. Alienæ sunt, non naturales, sed hospitio susceptæ, quasi adventitiæ, vel prius in habitaculis, id est, in occulto, post in medio, id est in aperto. Ego autem, etc. CASS. Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo.

§54:18 Vespere et mane. HIER. Quia salvavit, ideo vespere, quo captus; mane, quo judicatus; meridie, quo crucifixus. Narrabo, præterita opera. Nuntiabo, virtutes et opera quæ faciet: et ideo exaudiet, etc. AUG. Vespere. De præteritis narrabo, etc., usque ad contra illos qui non amant pacem, quia amavi pacem. CASS. Narrare, ad vesperam pertinet, quo dixit omnia quæ Judas disponebat. Nuntiare de mane, quando dixit Pilato: In hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati.

**54:19 Appropinquant mihi. Nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito. Quoniam inter multos erant mecum. HIER., AUG. Quia in multis, mecum, id est, baptismo Evangelii, lectione, festis et hujusmodi, sed non in paucis, mecum. In omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia. AUG. Vel, in multis, id est, in paleis, etc., usque ad ita et illi in multis mecum.

††54:20 Exaudiet Deus, etc. CASS. Ad meridiem, quando emisit Spiritum. Ecce quanta breviter mysteria: vel, salvabis mane, et vespere, et meridie: unde non ingratus narra, et annuntia, et ipse exaudiet, etc. Humiliabit illos qui est ante sæcula. Ibid. De superbia, ut credant. Vel humiliabit ut tollat locum et gentem. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo, etc. AUG. Quia sensus perfidorum incommutabilis.

‡‡54:21 Contaminaverunt: CASS. quia illi contaminaverunt et divisi sunt: armantur amplius justi, liberantur infirmi, qui curam habent in Deum.

§§54:22 Ira. Ibid. Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat. Cor. AUG. Voluntas secreta Dei, quæ in Scripturis continetur. Molliti sunt sermones. CASS. Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt jacula dum dicunt: Reus est mortis. AUG. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinæ nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiæ; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in sæculo. Ipsi sermones, etc. CASS. Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistæ, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis hæreticorum quæstionibus liberant infirmos.

***54:23 Curam tuam. Ibid. Cura sæculi, etc., usque ad: ita viri tristitia nocet cordi. Fluctuationem. Et si hic, verba fluctuationis fuerunt: Contristatus sum in exercitatione, etc.

†††54:24 Tu vero, etc. AUG. Hi tunc non fluctuabunt, etc., usque ad Væ! qui peccant et non pœnitent. Dies suos, ego autem, etc. Ibid. Voluntarios non a Deo constitutos.