*64:1 In finem. AUG. Prophetavit Jeremias XXV, 29. post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophetæ. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri, qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, de sæculo et corpore peccati ad cœlum. Jeremiæ. AUG., HIER. Excelsus; et significat eos, qui dicunt: Nostra conversatio in cœlis est. Aggœus, festus. Illos significat, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino; Ezechiel, roboravit me Dominus, et significat illos, qui sunt roborati in Domino; hi prophetaverunt reditum in Jerusalem. De populo transmigrationis. AUG. Id est, qui transmigravit de cœlo ad terram, de perfectione ad miseriam et confusionem. Cum inciperet. Ibid. Incipit exire, qui incipit amare; charitas civem facit Jerusalem, cupiditas Babylonis: et sic ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. CASS. Consolatio in exsilio; ne quis desperet: quia certificat reditum, et per quem, et quæ divitiæ reversis. Affirmat reditum, et precatur.
†64:2 Te decet. Non deos gentium et non alibi, nisi in contemplatione, id est, fide, et ibi de bonis operibus reddetur votum, in cœlesti Jerusalem, quod illi solvebant Marti post prælia, et cæteris diis in hunc modum. Sion. Patria cœlestis est Sion, eadem est Jerusalem.
‡64:3 Exaudi orationem meam. CASS. Prius facit quod a cæteris faciendum dicit, scilicet, exaudi. Omnis caro. AUG. Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminæ, docti, indocti, pueri, senes.
§64:4 Verba iniquorum. CASS. Qua spe hoc oras? quia ad te omnis caro veniet, non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adæ et Evæ. Prævaluerunt. Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. AUG. Verba iniquorum, id est, malos ritus et mores parentum nostrorum qui ut ætate, ita auctoritate præstant pueris secuti sumus. Propitiaberis. AUG. Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia.
**64:5 Beatus quem elegisti, etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegistis, sed ego vos Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in æternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quæ non possunt dici. In bonis. CASS. Quæ bona sunt, sanctitas in se, æquitas ad proximum. Templum. Ecclesia, vel caro Christi.
††64:6 Mirabile. AUG. Non in exterioribus, ut domus terræ, sed in justitia, quæ pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire, ut tunc ea satiemur. In æquitate. CAS. Cum unicuique digna retribuet, cui et dicet: Exaudi nos, qui es Salvator. Spes omnium. Laudes Dei, et virtutes describit. Et in mari longe. AUG. Ideo longe, quia in mari. Mare dicitur in figura sæculi amari falsitate iniquitatum, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant.
‡‡64:7 Præparans montes. AUG. Ad usus competentes. In virtute tua. Quia per eos fecit miracula. Quomodo præparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate præcincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. Accinctus. Ibid. Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur.
§§64:8 Qui conturbas profundum maris. Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad pœnitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Hæc conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. Sonum. AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt.
***64:9 Matutini et vespere. AUG. Mane est prosperitas, quia lætum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiæ sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus est Dominus. Delectabis. Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei.
†††64:10 Visitasti terram et inebriasti eam. Per prædicatores hoc facies, nam intus doces quibus prædicant. Flumen. Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. Flumen Dei. CAS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit.
‡‡‡64:11 Rivos ejus. Apostolos et alios, qui de flumine biberunt. Inebria, ut sibi et aliis sufficiant. Multiplica, ut per successiones prædicatio non deficiat. Coronæ anni, totus mundus, ubi Ecclesia. Rivos ejus. Ibid. Parasti, etc. Et, o Domine, etc., usque ad quo crescit Verbum Dei. Coronæ anni. Ibid. Quia gloria victoriæ est vincenti diabolum. Benignitatis tuæ, etc. AUG. Ne quis glorietur de meritis suis. Campi tui replebuntur. CAS., AUG. Homines, propter æqualitatem, id est, justi. Colles, quia Deus erigit humiles Desertum: omnes gentes, quibus nullus propheta missus.
§§§64:13 Pinguescent speciosa deserti. Quando Apostoli ad eas venerunt, per quos decoræ factæ sunt.
*64:14 Valles. Ibid. Humiles populi multum fructum afferent. Clamabunt. Ibid. Non in blasphemia, sed in hymno, inde abundant frumento. Psalmus iste in exsequiis fidelium decantatur, quia agit de reditu a Babylonia hujus mundi ad patriam cœlestem, ad quam sancti in obitu de carne educti, feliciter migrant, stolam simplam recipientes, donec in resurrectione geminæ beatitudinis stola glorificentur.