*71:1 In Salomonem, etc. AUG. Verum pacificum, etc., usque ad qui hic commendatur secundum utramque naturam. CAS. Quartus psalmus de duabus naturis Christi monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus, et est prophetia de Christo.
†71:2 Deus judicium. CAS. De judicio, optando illud dari Filio. Justitiam tuam, etc. AUG. Nota repetitiones ejusdem, vel aliis verbis, multum commendant divina eloquia, quæ maxime sunt in psalmis: et in eo genere sermonis, quo affectus animi est movendus.
‡71:3 Montes. AUG. Prophetæ, Apostoli, qui cœlo altitudine proximant; pacem nuntiandam populo fideli, Christum. Et colles. Suscipiant justitiam, id est, Christum, vel montes pacem populo: et colles de utrisque prædicatoribus præcedentibus et sequentibus dicit. Vel suscipiant montes, id est, majores. Pacem. Verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo. Et colles. Id est, minores; justitiam, id est, obedientiam, ut obediant doctrinæ veritatis. Tuum et tuos dicendo, ostendit omnia quæ sunt Patris esse et Filii, et e converso.
§71:4 Judicabit pauperes populi. CAS. Idem agit de eodem judicio affirmando. Post optationem, virtute prophetiæ, dicit quæ sunt adventu Domini præstanda. AUG. Vel secundum aliam litteram: Justitia judicabit pauperem. Sed codices qui habent in littera magis approbantur. Pauperes populi. Id est, eos qui pauperes in populo, in quo boni malique commisti. Humiliabit calumniatorem. Dum enim gratia sua adjuvat, etc., usque ad qui innocentes nititur trahere in culpam. HIERON., AUG. Vel, humiliabit, et, victo diabolo, permanebit cum sole splendor; id est, Filius cum Patre, sedens ad dexteram Patris in æternum, hoc est ante lunam, in generatione et generationem.
**71:7 Descendet sicut pluvia, etc. CAS. Ecce quis et qualis ille rex, qui judicaturus est. AUG. Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judæorum. CAS. Descendet Christus, etc., usque ad quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu Virginis? In vellus, et sicut stillicidia. AUG. Vellus, Judæa, quæ auctoritate doctrinæ exspolianda erat, ut ovis vellere: vel, quia doctrinæ pluviam detinebat, quam nolebat gentibus prædicare.
††71:8 Et dominabitur a mari usque ad mare. CAS. Ostendit quæ sit amplitudo regni. A flumine. AUG. A Jordane, ubi vox:. Hic est Filius meus dilectus. Inde ergo doctrina ejus cœpit: inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terræ, prædicato Evangelio regni. CASS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit. Paucis verbis magna docet sacramenta
‡‡71:10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent. CAS. Pertinaces dicuntur inimici, etc., usque ad vel, historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum.
§§71:12 Quia liberabit pauperem a potente, etc. CASS. De operibus ejus agit, etc., usque ad in participatione justitiæ.
***71:14 Ex usuris. AUG. Usuræ, peccata, etc., usque ad juvando per gratiam ad justitiam faciendam. Vel, ex usuris, de futuro, id est, pœnis æternis; et iniquitate, id est, peccato ipso, pro quo pœna debebatur. Nomen. Christianum. Coram illo. Quia in ejus regno ante ipsum victuri sunt.
†††71:15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit.
‡‡‡71:16 Firmamentum. AUG. Prophetarum est, quia quod prædixerunt, implevit. In summis montium. ID. Auctores Scripturarum Prophetæ et Apostoli; quos firmat, quia omnia ab illis prædicta in illo sunt impleta. In terra. Quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit, ut ea impleret. Super Libanum. AUG. Sicut Libanus proceras cedros producit, sic Christus sanctos ad cœlum. Sicut fenum. CAS. Non ætas seni sed viriditas sanctis comparatur. Boni de ista civitate præsentis Ecclesiæ migrantes in illa beatitudine florebunt. AUG. In Genesi feni nomine et frumentum intelligitur, etc., usque ad et comparabitur feno terræ quidquid pro magno habetur in seculo.
§§§71:17 Sit nomen ejus benedictum, etc. CAS. Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. Ante solem. ID. Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. Omnes gentes. AUG. Ne tribus duodecim accipias, addit omnes gentes.
*71:18 Benedictus Dominus Deus Isræl, etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. Fiat, fiat, etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod cœpit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terræ. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: Fiat, fiat, pro quo in Hebræo dicitur: Amen, amen.
†71:20 Defecerunt laudes. ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: Defecerunt hymni David filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: Psalmus Asaph, initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Præter solitum addit: Filii Jesse; David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Isræl tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetæ et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et cæteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed filii Jesse. His autem deficientibus quæ Deus subtraxit ut quærerentur ea quæ occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quæ pie Deum coluit, licet propter terrena, quæ a Deo, non a dæmonibus, ut gentes, quærebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, cœpit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per hæc sibi subtracta quærere ea quæ non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Quam bonus Isræl! Sed quibus? Rectis corde. Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod laudes defecerunt: quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quæ jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.