98
Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.* Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum?
Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. Dominus in Sion. ID. Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus. CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium.
Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, Magno. AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile. ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. Et honor regis. CASS. Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis, est gloriosa prædicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones. Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur.
et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.§ In Jacob. AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti. Hæc, quæ alius non posset.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.** Exaltate. CASS. Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus fuerunt. Quasi, quia hæc facit nobis, ergo Exaltate. Scabellum. AUG. Terra scabellum vedum ejus dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. Pedum. CASS. Pedes, indefecta stabilitas deitatis. Sanctum. Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona.
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;†† Moyses. CASS. Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit.
in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.‡‡ Columna. CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos. ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et præcepta. ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium. Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data.
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.§§ Propitius fuisti eis. AUG. Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, in omnes adinventiones. Ulciscens. Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meæ II Cor. 12. Adinventiones. Alias affectiones. AUG. Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde pœna eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi pœna non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

*98:1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum?

98:2 Dominus in Sion. ID. Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus. CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium.

98:3 Magno. AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile. ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. Et honor regis. CASS. Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis, est gloriosa prædicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones. Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur.

§98:4 In Jacob. AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti. Hæc, quæ alius non posset.

**98:5 Exaltate. CASS. Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus fuerunt. Quasi, quia hæc facit nobis, ergo Exaltate. Scabellum. AUG. Terra scabellum vedum ejus dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. Pedum. CASS. Pedes, indefecta stabilitas deitatis. Sanctum. Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona.

††98:6 Moyses. CASS. Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit.

‡‡98:7 Columna. CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos. ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et præcepta. ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium. Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data.

§§98:8 Propitius fuisti eis. AUG. Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, in omnes adinventiones. Ulciscens. Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meæ II Cor. 12. Adinventiones. Alias affectiones. AUG. Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde pœna eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi pœna non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem.