102
Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.* Benedic, anima. AUG. Post preces pauperis præconia gaudentis. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt, qui excitat et hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur benedicendus, ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce, si est homo qui audiat; sine voce, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. CASS. Per sua beneficia hortatur benedicere Deum. AUG. Propheta in persona generalis justi loquens, secundum superiorem vim animæ, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: Noli oblivisci. Non sit ante oculos delectatio peccati, sed damnatio et remissio Dei: cogita omnia mala tua, quia quot ea, tot bonæ retributiones Dei. Retributiones. Non tributiones. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit, cum me fecit, retribuit cum justificat.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: Qui propitiatur. AUG. Hoc agit in baptismi sacramento. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quæ nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quæ per dilectionem operatur.
qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: Qui redimit, de corruptione vitam tuam. Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. Qui coronat, etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiæ.
qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua:§ Ut aquilæ juventus tua. AUG. Similitudo tanta data est, etc., usque ad quibus vetustas clausit os, oblitis manducare panem nostrum.
faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.** Faciens. AUG. Secunda pars, ubi monet benedicere per eas quæ antiquis facta sunt, et posteris fiunt. Misericordias. Quas consequentur, qui inimicos diligunt, etc., usque ad post misericordiam enim subdit de judicio, dicens, Et judicium.
Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas.†† Moysi. AUG. Per Moysenomnes sanctos, etc., usque ad per quem legem dedit, ut abundaret delictum.
Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;‡‡ Quoniam. ID. Cœlum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, ær, spiritus, pluvia, unde fructus: sine cœlo desinit terra, sic protectio Dei super timentes.
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.§§ Quantum distat, etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiæ, et surgis.
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.*** Recordatus est, etc. ID. Vel secundum aliam litteram: Memento, quoniam pulvis sumus. Quasi diceret: Cognovit figmentum, id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: Memento quia pulvis sumus, id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiæ tuæ. Vel, Homo sicut fenum, etc. Homo enim sicut flos egreditur, etc., usque ad Misericordia Domini. Efflorebit CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum.
15 Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.††† Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet.
17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,‡‡‡ Et justitia. AUG. Misericordia et justitia retributio est. Dicit, super filios filiorum; multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed filii sunt opera; filii filiorum merces operum.
18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.§§§ Dominus in cœlo paravit sedem suam. CASS. Prædicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in cœlo.
20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.* Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes. ID. Tertio monet cœlestes et omnes alias creaturas benedicere. Benedicite Domino, etc. Agratulando dicit, non imperando, vel monendo. Ministri ejus. AUG. Vos benedicite, etc., usque ad ut quod habet in ore ostendat in opere.
22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.]

*102:2 Benedic, anima. AUG. Post preces pauperis præconia gaudentis. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt, qui excitat et hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur benedicendus, ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce, si est homo qui audiat; sine voce, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. CASS. Per sua beneficia hortatur benedicere Deum. AUG. Propheta in persona generalis justi loquens, secundum superiorem vim animæ, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: Noli oblivisci. Non sit ante oculos delectatio peccati, sed damnatio et remissio Dei: cogita omnia mala tua, quia quot ea, tot bonæ retributiones Dei. Retributiones. Non tributiones. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit, cum me fecit, retribuit cum justificat.

102:3 Qui propitiatur. AUG. Hoc agit in baptismi sacramento. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quæ nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quæ per dilectionem operatur.

102:4 Qui redimit, de corruptione vitam tuam. Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. Qui coronat, etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiæ.

§102:5 Ut aquilæ juventus tua. AUG. Similitudo tanta data est, etc., usque ad quibus vetustas clausit os, oblitis manducare panem nostrum.

**102:6 Faciens. AUG. Secunda pars, ubi monet benedicere per eas quæ antiquis facta sunt, et posteris fiunt. Misericordias. Quas consequentur, qui inimicos diligunt, etc., usque ad post misericordiam enim subdit de judicio, dicens, Et judicium.

††102:7 Moysi. AUG. Per Moysenomnes sanctos, etc., usque ad per quem legem dedit, ut abundaret delictum.

‡‡102:11 Quoniam. ID. Cœlum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, ær, spiritus, pluvia, unde fructus: sine cœlo desinit terra, sic protectio Dei super timentes.

§§102:12 Quantum distat, etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiæ, et surgis.

***102:14 Recordatus est, etc. ID. Vel secundum aliam litteram: Memento, quoniam pulvis sumus. Quasi diceret: Cognovit figmentum, id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: Memento quia pulvis sumus, id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiæ tuæ. Vel, Homo sicut fenum, etc. Homo enim sicut flos egreditur, etc., usque ad Misericordia Domini. Efflorebit CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum.

†††102:16 Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet.

‡‡‡102:17 Et justitia. AUG. Misericordia et justitia retributio est. Dicit, super filios filiorum; multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed filii sunt opera; filii filiorum merces operum.

§§§102:19 Dominus in cœlo paravit sedem suam. CASS. Prædicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in cœlo.

*102:21 Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes. ID. Tertio monet cœlestes et omnes alias creaturas benedicere. Benedicite Domino, etc. Agratulando dicit, non imperando, vel monendo. Ministri ejus. AUG. Vos benedicite, etc., usque ad ut quod habet in ore ostendat in opere.