*126:1 Canticum graduum. CASS. Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, ædificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis. Beati omne qui timent Dominum. Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum.
†126:2 Labores manuum. ID. Et nota quod a pluribus cœpit dicens: Beati: sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, Labores manuum tuarum. AUG. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient cum exsultatione portantes manipulos suos.
‡126:3 Uxor tua. CASS. Etsi hoc ad litteram accipi posset, etc., usque ad ad Novum Testamentum pertinet. AUG. Vel per uxorem intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum, cum dicitur tua et tui; nec tamen mutatur vox, vel persona propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus, caput est, et corpus, et in capite quisque fidelium hoc habet.
§126:4 Benedicetur. CASS. Ubi benedictio est, omnia bona confluunt ad gaudium suavitatis. Benedicetur. ID. Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes, optat hic bona timenti, quæ, scilicet non sunt malis communia.
**126:5 Vel, Dominus. AUG. Judæorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt.