132
Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !* Canticum graduum. ID. Quartus decimus gradus: Charitas quæ facit fratres habitare in unum, unde benedictio et vita. Ecce quam bonum. Et est hic psalmus atomus, etc., usque ad hic ergo vir justus de cohabitatione fratrum exsultans ait: Ecce quam. Ecce quam. AUG. Iste versus toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit: monasteria plurima peperit. CASS. Ecce. Quasi plus ostensione, quam lingua explicetur. Habitare in unum. AUG. Hoc de omnibus Christianis, sed proprie convenit monasteriis, a quibus tamen ad cæteros benedictio descendit, ut etiam illis fratribus de Judæa, de quibus dicitur. Erat illis cor unum, et anima una.
Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; Sicut unguentum. THEOD. Oleum sacerdotale, etc., usque ad perfectæ virtutis odorem perficit. Barbam. AUG. Ecce determinatio, id est in apostolos et alios primitivos sanctos, qui primo fide certaverunt, sed vinci non potuerunt, quia jam caput passum præcesserunt. Aaron. Sacerdos, qui se ipsum obtulit, etc., usque ad sed vinci non potuerunt. Ab illis. In oram. CASS. Vel per oram, quæ est finis vestis, etc., usque ad subditos usque concordiæ utilitas pervenit.
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.] Sicut ros. ID. Ros tenuis aqua, unde terra germinat, et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. Hermon. AUG. ad litteram mons trans Jordanem, etc., usque ad cæteri assumuntur, qui in unum corde sunt.

*132:1 Canticum graduum. ID. Quartus decimus gradus: Charitas quæ facit fratres habitare in unum, unde benedictio et vita. Ecce quam bonum. Et est hic psalmus atomus, etc., usque ad hic ergo vir justus de cohabitatione fratrum exsultans ait: Ecce quam. Ecce quam. AUG. Iste versus toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit: monasteria plurima peperit. CASS. Ecce. Quasi plus ostensione, quam lingua explicetur. Habitare in unum. AUG. Hoc de omnibus Christianis, sed proprie convenit monasteriis, a quibus tamen ad cæteros benedictio descendit, ut etiam illis fratribus de Judæa, de quibus dicitur. Erat illis cor unum, et anima una.

132:2 Sicut unguentum. THEOD. Oleum sacerdotale, etc., usque ad perfectæ virtutis odorem perficit. Barbam. AUG. Ecce determinatio, id est in apostolos et alios primitivos sanctos, qui primo fide certaverunt, sed vinci non potuerunt, quia jam caput passum præcesserunt. Aaron. Sacerdos, qui se ipsum obtulit, etc., usque ad sed vinci non potuerunt. Ab illis. In oram. CASS. Vel per oram, quæ est finis vestis, etc., usque ad subditos usque concordiæ utilitas pervenit.

132:3 Sicut ros. ID. Ros tenuis aqua, unde terra germinat, et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. Hermon. AUG. ad litteram mons trans Jordanem, etc., usque ad cæteri assumuntur, qui in unum corde sunt.