*6:1 Et vidi. Postquam Agnus quæ de se prædicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per prædicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quæ auxilia, vel quas coronas suis præferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Quod aperuisset. Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut hæc sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiæ dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, hæreticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. Veni et vide. A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.
†6:2 Ecce equus albus. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi prædicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.
‡6:3 Et cum aperuisset sigillum secundum. Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte. Equus rufus. Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti.
§6:4 Sumeret pacem de terra, et ut indicem, etc. Id est concessum est a Deo, ut auferret omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti. Et datus est ei gladius magnus. Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in majores, ut in Petrum, sævire ausus est.
**6:5 Et ecce equus niger. Videns diabolus se per apertas persecutiones non profecisse. immittit hæreticos, qui falsis rationibus contendant ut facilius decipiant. Stateram. Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis.
††6:6 Et audivi tanquam. Quia hic in pugna hæreticorum, ubi est majus periculum, prætenditur auxilium. Bilibris. Quasi dicat: O fideles, ne timeatis eos qui antea vos poterant lædere; et vos diaboli, ne lædatis istos, quia non proficietis, quia bilibris tritici, etc. Tritici. Per triticum intelliguntur perfectiores, qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Hordeum sunt minores in eodem genere. Vinum, prælo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se, et alios ad bene operandum inebriantes: oleum sunt non alios inebriantes, sed prius orationibus ungentes. Et vivum et oleum ne læseritis. Id est istos qui sunt refecti vino, id est sanguine meo, et oleo, id est Spiritu sancto uncti. Vinum similiter emitur denario uno.
‡‡6:8 Ecce equus pallidus. Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas hæreses posse proficere, præmittit falsos fratres: qui sub habitu religionis obtinent naturam rufi equi et nigri, pervertendo fidem. Nomen illi mors. Quia per eum mors accessit, vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima. Et infernus. Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, et in inferno apponuntur. Super quatuor. Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Judæos et gentiles, hæreticos et falsos Christianos.
§§6:9 Et cum. Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus
***6:10 Usquequo. Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiæ Dei consentiunt in damnatione impiorum. Judicas et non vindicas sanguinem. Faciendo discretionem bonorum et malorum.
†††6:11 Conservi eorum. Servi dicuntur causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent exspectare.
‡‡‡6:12 Sol factus est niger. Id est illi in quibus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident. Vel Christus sol verus, et modo clarus, Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans. Tanquam saccus. Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem prædicationis non effundent in isto magnæ tribulationis die.
§§§6:13 Grossos suos. Id est inanes fructus, nullum enim permittit Deus cadere, qui ei servit vero amore.
*6:14 Cœlum. Id est Ecclesia recedet a malis, fide et opere. Unde: Exite de Babylone, populus meus, et immundum ne tetigeritis.
†6:15 Reges terræ. Secundum diversos honores sæculi quos nolentes perdere, delent fidem. Divites. Quidquid mali volunt implentes. Fortes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiæ. Hi desperantes a sanctis, auxilia dæmonum quærunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.
‡6:16 Et dicunt montibus. Petant suffragia angelorum, qui sunt montes eminentiores, et petræ firmitate: ut eorum precibus misericordiam judicis impetrent.