*8:1 Et cum aperuisset. In hac vita tertia visione sunt septem angeli canentes tubis ad destructionem inimicorum, ad similitudinem illorum qui canentes tubis destruxerunt mœnia Jericho. Quasi dicat: Cum intellexissem salvationem justorum, ex alia parte intellexi damnationem impiorum per officium prædicationis bonis injunctum.
†8:2 Septem angelos. Universos, vel septiformi Spiritu imbutos. Et datæ sunt. Quia non displicet Deo damnatio impiorum.
‡8:3 Et alius angelus. Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces. Stetit ante altare, id est ante seipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat. Habens. Dicturus ex prædicatione justorum eventuram damnationem impiorum, præmittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnatione impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos prædicatio eorum bona, et a bono doctore injuncta. Thuribulum. Id est apostolos, qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes quæ elevantur coram Deo. De orationibus. Dixit de orationibus, et non orationes, quia non omnes orationes repræsentat Patri, sed eas exaudit quæ ad salutem pertinent. De orationibus, quia illi aliquando petunt quod petendum non esset, ut Paulus. Super aureum altare. Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare Trinitatis.
§8:4 Fumus. Compunctio procreata orationis studio, igne visionis Dei interius accensa.
**8:6 Præparaverunt. Id est, prius impleverunt opere quæ dicturi erant ore. Vel, præparaverunt, id est præviderunt quid conveniret unicuique personæ. Et primus angelus. Ordine narrationis, vel quia hæc cæcitas Judæorum prius contigit prædicantibus apostolis.
††8:7 Et facta est grando. Id est prædicatio aliis suavis, visa est eis condensa et gravis. In terram. Judæi sunt tanquam terra exculti per legem et prophetas. Arborum. Per arbores intelliguntur majores Judæi; qui in lege sine querela conversabantur.
‡‡8:8 Et secundus angelus, secundum ordinem narrationis, et secundum quod impletum fuit. Judæis enim excæcatis, apostoli sunt ad gentes conversi. In mare. Gentiles sunt mare, id est fluentes in multa vitia; in quibus cum ante esset diabolus, vere tamen missus dicitur, quia quibusdam recedentibus alios retinere nititur.
§§8:9 Mortua est tertia. Duæ partes, id est boni omnes crediderunt: tertia, id est omnes reprobi dati sunt in reprobum sensum. Quæ habebant animas, etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus.
***8:10 Et tertius angelus, ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judæos et gentiles excæcare non potuit, immisit eis hæreticos, et quosdam subvertit. Fontes. Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quæ inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est hæreticorum, cum hæreses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.
†††8:12 Et quartus angelus. Quartus dicitur ordine narrationis, et ordine rei. Cum enim diabolus quosdam de Judæis et gentilibus excæcasset, tandem ipsos filios Ecclesiæ expugnare egressus est, et quosdam rapuit, tam majores quam minores. Has quatuor damnationes ut præteritas narravit, ut pote quæ quotidie videntur in ecclesiis. Tres vero futuras prænuntiari facit, ut doceat in novissimis temporibus, etiam graviores præteritis imminere, quod etiam ad consolationem præsentium potest redigi.
‡‡‡8:13 Unius aquilæ. Aquila omnes prædicatores, qui mente longinqua conspiciunt, et Ecclesiam circumeuntes, prædicendo futura, muniunt: hic omnes unus, quia ad idem tendunt.