11
Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo:* Metire. Id est ita secundum uniuscujusque capacitatem prædica, ut constituas Ecclesiam et in ea altare, etc. atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: Atrium. Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant. Civitatem sanctam. Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quæ sunt in præsenti, et quæ fuerunt in præterito ab Antichristo procedere, sicut illas quæ erunt in tempore suo. et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Et dabo duobus. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos prædicare. Duobus testibus. De Elia et Enoch agitur, per quos prædicatores alii intelliguntur. Diebus mille. Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum prædicationis suæ supra triennium. Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi. Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.§ Super aquas. Id est super doctrinas, quæ sunt fidelibus aquæ irrigantes. In sanguinem, etc. In peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audiri etiam contemnitur. Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.** Ægyptus. Id est tenebrosa sine cognitione Dei. Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis: 10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.†† Et munera mittent. Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes. 11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.‡‡ Et post dies. Ostensa tribulatione eorum, per quorum exemplum angelus Joannem invitabat ad prædicandum, etsi necesse fuerit ad compatiendum: ostendit tamen et ipsorum coronas, ut similiter istum Joannem, vel quemlibet alium de corona sua pro modo suo certum faciat. Super pedes. Id est super seipsos qui prius fuerunt indigentes aliquo quo nitantur, sed erunt tunc firmi. 12 Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum.§§ Vocem magnam. Quæ illos refrigeret, et inimicos terreat. 13 Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.*** Terræmotus magnus. Id est terreni moti sunt, ut puniantur in inferno; vel ad destructionem Ecclesiæ occisis magistris. Et decima pars. Id est homo, qui ad hoc constitutus videtur, ut decimus ordo restauretur. Occisa sunt in terræmotu. Omnino destructa in inferno, vel postea non resipuerunt. Gloriam Deo. Id est laudes Deo de justorum salvatione et malorum damnatione. 14 Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito. 15 Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen.††† Et septimus angelus, etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros. 16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes:‡‡‡ Et viginti quatuor seniores. Non tantum minores ita glorificant Deum, sed etiam majores. Ceciderunt in facies. In faciem cadit qui in hac vita culpam agnoscit, eamque pœnitendo deflet. Retro cadit qui in hac vita repente decidit, et ad quæ supplicia ducatur nescit. 17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. 18 Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.§§§ Qui corruperunt terram. Id est seipsos per malam operationem, et alios per malum exemplum. 19 Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.* Et apertum est. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiæ quæ a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiæ pendet cognitio ex tertia visione, quæ est de injuncto officio prædicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiæ, quæ per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiæ absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna. Id est quibusdam visa est prædicatio intolerabilis.

*11:1 Metire. Id est ita secundum uniuscujusque capacitatem prædica, ut constituas Ecclesiam et in ea altare, etc.

11:2 Atrium. Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant. Civitatem sanctam. Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quæ sunt in præsenti, et quæ fuerunt in præterito ab Antichristo procedere, sicut illas quæ erunt in tempore suo.

11:3 Et dabo duobus. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos prædicare. Duobus testibus. De Elia et Enoch agitur, per quos prædicatores alii intelliguntur. Diebus mille. Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum prædicationis suæ supra triennium.

§11:6 Super aquas. Id est super doctrinas, quæ sunt fidelibus aquæ irrigantes. In sanguinem, etc. In peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audiri etiam contemnitur.

**11:8 Ægyptus. Id est tenebrosa sine cognitione Dei.

††11:10 Et munera mittent. Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.

‡‡11:11 Et post dies. Ostensa tribulatione eorum, per quorum exemplum angelus Joannem invitabat ad prædicandum, etsi necesse fuerit ad compatiendum: ostendit tamen et ipsorum coronas, ut similiter istum Joannem, vel quemlibet alium de corona sua pro modo suo certum faciat. Super pedes. Id est super seipsos qui prius fuerunt indigentes aliquo quo nitantur, sed erunt tunc firmi.

§§11:12 Vocem magnam. Quæ illos refrigeret, et inimicos terreat.

***11:13 Terræmotus magnus. Id est terreni moti sunt, ut puniantur in inferno; vel ad destructionem Ecclesiæ occisis magistris. Et decima pars. Id est homo, qui ad hoc constitutus videtur, ut decimus ordo restauretur. Occisa sunt in terræmotu. Omnino destructa in inferno, vel postea non resipuerunt. Gloriam Deo. Id est laudes Deo de justorum salvatione et malorum damnatione.

†††11:15 Et septimus angelus, etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.

‡‡‡11:16 Et viginti quatuor seniores. Non tantum minores ita glorificant Deum, sed etiam majores. Ceciderunt in facies. In faciem cadit qui in hac vita culpam agnoscit, eamque pœnitendo deflet. Retro cadit qui in hac vita repente decidit, et ad quæ supplicia ducatur nescit.

§§§11:18 Qui corruperunt terram. Id est seipsos per malam operationem, et alios per malum exemplum.

*11:19 Et apertum est. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiæ quæ a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiæ pendet cognitio ex tertia visione, quæ est de injuncto officio prædicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiæ, quæ per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiæ absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna. Id est quibusdam visa est prædicatio intolerabilis.