14
Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.* Et vidi: et ecce Agnus stabat. Ostensa gravissima persecutione, quam patietur Ecclesia ab Antichristo et ejus apostolis, nunc ostendit qualem habeat adjutorem, et qualem ipse habeat familiam, ut magis electos afflictos consoletur. Centum quadraginta, etc. Id est in virginitate perfectissimos, in fide trinitatis ex quatuor mundi partibus collectos. Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis. Tonitrui. Quia terret eos qui ad consortium suum venire suffugiunt. Citharædorum. Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium. Quod ex officio habebant, opere implebant. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Et cantabant. Id est de integritate animæ et corporis exsultabunt: quod gaudium nunquam eis veterascet, sed semper est eis ut novum. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno:§ Hi sunt qui cum mulieribus non sunt. Id est quos ad hoc ut essent virgines sanguis Christi elevavit. Ex hominibus primitiæ, etc. Ut ex grege optimus equus, vel ex fructibus primitiæ. et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei. Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum:** Et vidi. Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio Agni et dignitate familiæ ejus ostensa, subjungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio, ut ab alia declinent. Alterum angelum. Id est prædicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem ejus exsequentes. Per medium cœli. Per catholicam Ecclesiam, quam verbis et exemplis secum trahunt. Evangelium æternum. Id est prædicationem æternam promittentem, et sui observatores ad æternitatem ducentem. dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.†† Timete Dominum, etc. Bene operando, et bene de eo annuntiando, ut per vos gloriosus appareat. Quia venit. Quasi dicat: Non deficiatis, quia non longo tempore patiemini. Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes.‡‡ Et alius angelus secutus est eum. Hoc dicit, quia prædicatores sibi invicem succedunt. Cecidit. Bis positum vocabulum cecidit, infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur. Vino iræ fornicationis. Id est vitiis, et præcipue idololatria, quæ est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur æterna damnatio. Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua:§§ Et angelus tertius. Tres ponit pro fide Trinitatis, cum tria hæc in eadem persona possint considerari. 10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni:*** Quod mistum. Quasi dicat: Qui non corrrigitur vindicta ejus ad correctionem data, punietur æterna pœna. In calice. Calix est vindicta Dei, ubi desuper merum quod ad correctionem hic vindicat, subtus est fæx, id est damnatio in ultimis. Bibent impii de vino, id est de fæce: quod vinum quia vult ad comparationem meri ostendere turbidum, addit quod mistum est. 11 et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.††† Et fumus tormentorum. Quod quædam de damnatione malorum numerat, non dicit pro damnatione describenda: sed tantum pro terrore inferendo illis quos deterret ab eorum consortio. Ascendet in sæcula. Cum dicit: ascendet in sæcula, notat æternam pœnam continuari. Nec habent requiem. Quasi: Non mirum si illi qui Antichristum adoraverunt tempore ipsius punientur, quia sui etiam præcedentes ministri eamdem pœnam habebunt. 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.‡‡‡ Hic patientia, etc. Id est hic debent patienter pati sancti, ne veniant ad æternam pœnam. 13 Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.§§§ Opera. Id est mercedes operum quæ sequuntur. Quasi: Dum in mundo erant, majores tribulationes ad majorem coronam ingruebant: unde adeo abjecti reputabantur, sed jam nihil patientur. 14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.* Et vidi. Ostensa remuneratione bonorum, per quod invitabat ad consortium eorum, supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum. Similem Filio hominis. Quia non jam vere erat Filius hominis, qui immortalis. 15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. Angelus. Id est sancti, qui usque huc fuerant in fidelibus occulti, in claritate apparebunt judicaturi, orantes cum desiderio, ut Deus separationem faciat bonorum et malorum. Exivit de templo. Exire dicuntur sancti de templo, cum jam apparent non quales olim fuerant, sed quales in æternum mansuri. Quia venit hora, etc. Quia jam est opportunum, cum completus sit numerus tuorum. 16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. Et alius angelus, etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus, id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem. Per messem terræ et uvas vineæ, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineæ, ut fructificet major cura quam terræ adhibetur. 19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum:§ Et misit in lacum, etc. Unde Propheta: Lacus ubi non erat aqua, id est refrigerium. 20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.** Et exivit sanguis. Æterna pœna pro peccato sanguinis, non autem vinum quod est in cellario Dei ponitur. Usque ad frenos equorum, id est usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos, scilicet diabolos. Per stadia. Omnes intellige ludis mundi, id est vitiis detentos, qui vel simpliciter in hoc sunt perfecti, quod per sex habemus; vel perfectiores, quod per centum; vel perfectissimi, quod per mille.

*14:1 Et vidi: et ecce Agnus stabat. Ostensa gravissima persecutione, quam patietur Ecclesia ab Antichristo et ejus apostolis, nunc ostendit qualem habeat adjutorem, et qualem ipse habeat familiam, ut magis electos afflictos consoletur. Centum quadraginta, etc. Id est in virginitate perfectissimos, in fide trinitatis ex quatuor mundi partibus collectos.

14:2 Tonitrui. Quia terret eos qui ad consortium suum venire suffugiunt. Citharædorum. Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium. Quod ex officio habebant, opere implebant.

14:3 Et cantabant. Id est de integritate animæ et corporis exsultabunt: quod gaudium nunquam eis veterascet, sed semper est eis ut novum.

§14:4 Hi sunt qui cum mulieribus non sunt. Id est quos ad hoc ut essent virgines sanguis Christi elevavit. Ex hominibus primitiæ, etc. Ut ex grege optimus equus, vel ex fructibus primitiæ.

**14:6 Et vidi. Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio Agni et dignitate familiæ ejus ostensa, subjungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio, ut ab alia declinent. Alterum angelum. Id est prædicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem ejus exsequentes. Per medium cœli. Per catholicam Ecclesiam, quam verbis et exemplis secum trahunt. Evangelium æternum. Id est prædicationem æternam promittentem, et sui observatores ad æternitatem ducentem.

††14:7 Timete Dominum, etc. Bene operando, et bene de eo annuntiando, ut per vos gloriosus appareat. Quia venit. Quasi dicat: Non deficiatis, quia non longo tempore patiemini.

‡‡14:8 Et alius angelus secutus est eum. Hoc dicit, quia prædicatores sibi invicem succedunt. Cecidit. Bis positum vocabulum cecidit, infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur. Vino iræ fornicationis. Id est vitiis, et præcipue idololatria, quæ est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur æterna damnatio.

§§14:9 Et angelus tertius. Tres ponit pro fide Trinitatis, cum tria hæc in eadem persona possint considerari.

***14:10 Quod mistum. Quasi dicat: Qui non corrrigitur vindicta ejus ad correctionem data, punietur æterna pœna. In calice. Calix est vindicta Dei, ubi desuper merum quod ad correctionem hic vindicat, subtus est fæx, id est damnatio in ultimis. Bibent impii de vino, id est de fæce: quod vinum quia vult ad comparationem meri ostendere turbidum, addit quod mistum est.

†††14:11 Et fumus tormentorum. Quod quædam de damnatione malorum numerat, non dicit pro damnatione describenda: sed tantum pro terrore inferendo illis quos deterret ab eorum consortio. Ascendet in sæcula. Cum dicit: ascendet in sæcula, notat æternam pœnam continuari. Nec habent requiem. Quasi: Non mirum si illi qui Antichristum adoraverunt tempore ipsius punientur, quia sui etiam præcedentes ministri eamdem pœnam habebunt.

‡‡‡14:12 Hic patientia, etc. Id est hic debent patienter pati sancti, ne veniant ad æternam pœnam.

§§§14:13 Opera. Id est mercedes operum quæ sequuntur. Quasi: Dum in mundo erant, majores tribulationes ad majorem coronam ingruebant: unde adeo abjecti reputabantur, sed jam nihil patientur.

*14:14 Et vidi. Ostensa remuneratione bonorum, per quod invitabat ad consortium eorum, supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum. Similem Filio hominis. Quia non jam vere erat Filius hominis, qui immortalis.

14:15 Angelus. Id est sancti, qui usque huc fuerant in fidelibus occulti, in claritate apparebunt judicaturi, orantes cum desiderio, ut Deus separationem faciat bonorum et malorum. Exivit de templo. Exire dicuntur sancti de templo, cum jam apparent non quales olim fuerant, sed quales in æternum mansuri. Quia venit hora, etc. Quia jam est opportunum, cum completus sit numerus tuorum.

14:18 Et alius angelus, etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus, id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem. Per messem terræ et uvas vineæ, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineæ, ut fructificet major cura quam terræ adhibetur.

§14:19 Et misit in lacum, etc. Unde Propheta: Lacus ubi non erat aqua, id est refrigerium.

**14:20 Et exivit sanguis. Æterna pœna pro peccato sanguinis, non autem vinum quod est in cellario Dei ponitur. Usque ad frenos equorum, id est usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos, scilicet diabolos. Per stadia. Omnes intellige ludis mundi, id est vitiis detentos, qui vel simpliciter in hoc sunt perfecti, quod per sex habemus; vel perfectiores, quod per centum; vel perfectissimi, quod per mille.