21
Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.* Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur. Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus præmittit munera sponsæ antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiæ fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria. Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: Vocem magnam de throno. Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, incognitum id erat, et, ne incredibile videretur, apponit auctoritatem sanctorum Patrum, qui hoc prædixerunt. Ecce tabernaculum. Id est in evidenti est, quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit, et homines eum imitati et ea sunt bene usi. Et ipsi populus ejus. Id est, in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne mortali. et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.§ Et mors. Vere non erunt ibi lacrymæ, quia non erit causa lacrymarum. Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.** Et dixit. Quasi dicat: Scribe quidquid ostensum est tibi de hac innovatione. Hoc pro utilitate præsentium factum est, quibus hæc scribere jussus sum. Scribe: quia hæc, etc. Jubens scribere, et aliis nuntiare, supponit exhortationem, ut omnes ad hanc innovationem laborent pertinere. Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.†† Et dixit mihi. Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei. Factum est. Ne quæreret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum. Alpha et omega. Quasi dicat: Hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur. Sitienti. Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti. Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.‡‡ Possidebit hæc. Id est, meipsum, qui sum principium omnis beatitudinis. Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.§§ Timidis. Id est: illis qui timore pœnarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit æterna damnatio. Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.*** Veni et ostendam. Descripta gloria quam habituri sunt sancti, dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi. 10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo,††† In montem magnum. Christus est mons, quia munimentum suorum magnum est, quia totum mundum replet, altus, quia insuperabilis. Ostendit mihi civitatem. Et super illum montem ostendit Ecclesiæ fundamentum. 11 habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.‡‡‡ Lumen. Ipsa Jerusalem cœlestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis. Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est. 12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël:§§§ Murum. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim. Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portæ, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quæ per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta, etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi prædixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positæ. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris II Cor. 3.. 13 ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres.* Ab oriente portæ tres. Oriens, Judæi: a quibus sol justitiæ ortus est, et in his portæ tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidæ gentes: quæ post Judæos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quæ est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima ætate mundi quæ per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet. 14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. Murus. Id est, fides Christi qua munivit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas, per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicunque ad fidem accedunt. Et in ipsis duodecim. Quam fidem isti tenent, illi venturam intellexerunt, et prænuntiaverunt. 15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. Et qui loquebatur mecum. Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi æquales inter se: sed unumquemque perfectum pro modo suo. Mensuram arundineam auream. Id est, divinam Scripturam Dei sapientia compositam, quæ tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus. Id est, secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum. In quadro posita est. Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quæ sunt æqualia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat: post hæc est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur. Per stadia. Stadium est locus et cursus et mensura, et octo faciunt milliare, notat autem tendentes ad bravium. Duodecim millia. Hi perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus. 16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. 17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli.§ Mensura hominis. Juxta litteram sanctus Joannes ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei, et verum hominem fuisse. 18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.** Et erat. Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portæ. Structura muri ejus ex lapide jaspide. Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et prædicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum. Aurum. Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit. 19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus:†† Jaspis. Viridis est hic lapis, et ideo virorem fidei immarcescentem significat. Vel jaspis est sanctorum fides non marcescens, sed semper in operis virore perseverans. Sapphirus. Similis est sereno cœlo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem; significat autem altitudinem spei sanctorum quorum conversatio in cœlis est, qui et a vero sole innovati ardentius æterna quærunt, et alios quærere docent, dicentes: Nostra conversatio in cœlis est Phil. 3.. Chalcedoni, BED. Colorem pallentis lucernæ hic lapis habet: fulget, etc., usque ad peccatores et fragiles ad se trahunt sibique conjungunt. Smaragdus. ID. Quartus nimiæ viriditatis super omnes herbas et frondes, adeo ut etiam, etc., usque ad quarta dicitur fides propter quatuor Evangelia. 20 quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus.‡‡ Sardonyx. ID. Quintus tricolor, niger in imo, candidus, etc., usque ad quod quinque sensibus agitur, quinta dicitur. Sardius. Sextus sanguinei coloris unicolor, martyrii gloriam significat. Sextus quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel Sardius rubeæ terræ habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis suæ recordantur attendentes se filios Adæ, qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur. Beryllus. BED. Octavus est prædicantium operatio. Lucet beryllus, etc., usque ad cura terrenæ administrationis ad pallorem activæ vitæ redeuntes. Topazius. Nonus ponitur hic lapis, quia rarior et pretiosior, et habet duos colores ex auro et ætherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis, obscuras: si naturæ relinquis, clarior est: et nihil est charius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat, quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum præferunt et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna charitate color aureus, ex dulcedine contemplationis æthereus, quæ ex attritu sæculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente cœli gaudia intueri. Vel si polis, quod si dignitatibus sæculi honoras eos, et ornas, obscuras: quia contemplationi minus vacant, vel minori meritis fiunt. Et sicut in octavo est activa vita, sic in nono contemplativa quæ est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan, id est omne. Et invenitur in insula Ægypti, quæ dicitur Topazon, significat sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos. Chrysoprasus. In India nascitur viridis aureæque misturæ. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat eos qui virorem æternæ patriæ charitate merentur, et aliam purpuream martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur, in India, id est, prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, decalogus impletur per dilectionem, quæ non finitur. Igitur in chrysopraso opus martyrii signatur et præmium. Chryson, aurum: prasos, porrum dicitur. Hyacinthus. Undecimus est hic lapis, cum ære mutatur in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus, moribus, ætatibus, intellectibus se contemperantes. Amethistus. Duodecimus lapis est purpureus, misto colore violæ et rosæ quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color, significat cœlestis regni habitus, angelicæ societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam cum odore bonæ operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum, qui non modo inter se, sed etiam ad inimicos et persecutores flammas charitatis emittunt. Significat igitur amethistus cœlestis regni semper memoriam in cordibus humilium, et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, quæ est virtus virtutum. Colorum varietas virtutum multiplicitas. 21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.§§ Et duodecim portæ. Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illæ portæ, id est prophetæ introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus. Per singulas, id est, per instructionem singulorum; sunt margaritæ, id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus. Singulæ portæ, etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portæ, oportuit esse margaritas. Plateæ civitatis aurum. Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula. Vitrum per lucidum. Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, cognoscere. 22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. 23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.*** Non eget sole. Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna, id est majoribus vel minoribus prædicatoribus. 24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam.††† Et ambulabunt. Tanta erit lux in futuro, quod usque ad finem mundi, ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius. In lumine. In spe hujus luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis ejus. Reges terræ. Id est illi majores qui regunt terrenitatem suam et aliorum. 25 Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.‡‡‡ Et portæ. In præsenti aliquando subtrahitur prædicatio, ne fures intrent et conculcent dum nox est, id est locus insidiarum: sed quia ibi dies perpetua, omnis timor auferetur. 26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.§§§ Afferent. Ad similitudinem victorum qui spolia in suas urbes ferunt. 27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.* Non intrabit in eam. Dicta honestate civitatis, ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere præsumeret, determinat qui sunt intraturi, qui non.

*21:1 Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.

21:2 Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus præmittit munera sponsæ antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiæ fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.

21:3 Vocem magnam de throno. Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, incognitum id erat, et, ne incredibile videretur, apponit auctoritatem sanctorum Patrum, qui hoc prædixerunt. Ecce tabernaculum. Id est in evidenti est, quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit, et homines eum imitati et ea sunt bene usi. Et ipsi populus ejus. Id est, in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne mortali.

§21:4 Et mors. Vere non erunt ibi lacrymæ, quia non erit causa lacrymarum.

**21:5 Et dixit. Quasi dicat: Scribe quidquid ostensum est tibi de hac innovatione. Hoc pro utilitate præsentium factum est, quibus hæc scribere jussus sum. Scribe: quia hæc, etc. Jubens scribere, et aliis nuntiare, supponit exhortationem, ut omnes ad hanc innovationem laborent pertinere.

††21:6 Et dixit mihi. Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei. Factum est. Ne quæreret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum. Alpha et omega. Quasi dicat: Hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur. Sitienti. Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.

‡‡21:7 Possidebit hæc. Id est, meipsum, qui sum principium omnis beatitudinis.

§§21:8 Timidis. Id est: illis qui timore pœnarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit æterna damnatio.

***21:9 Veni et ostendam. Descripta gloria quam habituri sunt sancti, dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi.

†††21:10 In montem magnum. Christus est mons, quia munimentum suorum magnum est, quia totum mundum replet, altus, quia insuperabilis. Ostendit mihi civitatem. Et super illum montem ostendit Ecclesiæ fundamentum.

‡‡‡21:11 Lumen. Ipsa Jerusalem cœlestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis. Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.

§§§21:12 Murum. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim. Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portæ, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quæ per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta, etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi prædixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positæ. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris II Cor. 3..

*21:13 Ab oriente portæ tres. Oriens, Judæi: a quibus sol justitiæ ortus est, et in his portæ tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidæ gentes: quæ post Judæos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quæ est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima ætate mundi quæ per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.

21:14 Murus. Id est, fides Christi qua munivit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas, per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicunque ad fidem accedunt. Et in ipsis duodecim. Quam fidem isti tenent, illi venturam intellexerunt, et prænuntiaverunt.

21:15 Et qui loquebatur mecum. Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi æquales inter se: sed unumquemque perfectum pro modo suo. Mensuram arundineam auream. Id est, divinam Scripturam Dei sapientia compositam, quæ tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus. Id est, secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum. In quadro posita est. Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quæ sunt æqualia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat: post hæc est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur. Per stadia. Stadium est locus et cursus et mensura, et octo faciunt milliare, notat autem tendentes ad bravium. Duodecim millia. Hi perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus.

§21:17 Mensura hominis. Juxta litteram sanctus Joannes ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei, et verum hominem fuisse.

**21:18 Et erat. Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portæ. Structura muri ejus ex lapide jaspide. Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et prædicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum. Aurum. Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit.

††21:19 Jaspis. Viridis est hic lapis, et ideo virorem fidei immarcescentem significat. Vel jaspis est sanctorum fides non marcescens, sed semper in operis virore perseverans. Sapphirus. Similis est sereno cœlo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem; significat autem altitudinem spei sanctorum quorum conversatio in cœlis est, qui et a vero sole innovati ardentius æterna quærunt, et alios quærere docent, dicentes: Nostra conversatio in cœlis est Phil. 3.. Chalcedoni, BED. Colorem pallentis lucernæ hic lapis habet: fulget, etc., usque ad peccatores et fragiles ad se trahunt sibique conjungunt. Smaragdus. ID. Quartus nimiæ viriditatis super omnes herbas et frondes, adeo ut etiam, etc., usque ad quarta dicitur fides propter quatuor Evangelia.

‡‡21:20 Sardonyx. ID. Quintus tricolor, niger in imo, candidus, etc., usque ad quod quinque sensibus agitur, quinta dicitur. Sardius. Sextus sanguinei coloris unicolor, martyrii gloriam significat. Sextus quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel Sardius rubeæ terræ habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis suæ recordantur attendentes se filios Adæ, qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur. Beryllus. BED. Octavus est prædicantium operatio. Lucet beryllus, etc., usque ad cura terrenæ administrationis ad pallorem activæ vitæ redeuntes. Topazius. Nonus ponitur hic lapis, quia rarior et pretiosior, et habet duos colores ex auro et ætherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis, obscuras: si naturæ relinquis, clarior est: et nihil est charius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat, quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum præferunt et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna charitate color aureus, ex dulcedine contemplationis æthereus, quæ ex attritu sæculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente cœli gaudia intueri. Vel si polis, quod si dignitatibus sæculi honoras eos, et ornas, obscuras: quia contemplationi minus vacant, vel minori meritis fiunt. Et sicut in octavo est activa vita, sic in nono contemplativa quæ est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan, id est omne. Et invenitur in insula Ægypti, quæ dicitur Topazon, significat sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos. Chrysoprasus. In India nascitur viridis aureæque misturæ. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat eos qui virorem æternæ patriæ charitate merentur, et aliam purpuream martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur, in India, id est, prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, decalogus impletur per dilectionem, quæ non finitur. Igitur in chrysopraso opus martyrii signatur et præmium. Chryson, aurum: prasos, porrum dicitur. Hyacinthus. Undecimus est hic lapis, cum ære mutatur in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus, moribus, ætatibus, intellectibus se contemperantes. Amethistus. Duodecimus lapis est purpureus, misto colore violæ et rosæ quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color, significat cœlestis regni habitus, angelicæ societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam cum odore bonæ operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum, qui non modo inter se, sed etiam ad inimicos et persecutores flammas charitatis emittunt. Significat igitur amethistus cœlestis regni semper memoriam in cordibus humilium, et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, quæ est virtus virtutum. Colorum varietas virtutum multiplicitas.

§§21:21 Et duodecim portæ. Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illæ portæ, id est prophetæ introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus. Per singulas, id est, per instructionem singulorum; sunt margaritæ, id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus. Singulæ portæ, etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portæ, oportuit esse margaritas. Plateæ civitatis aurum. Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula. Vitrum per lucidum. Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, cognoscere.

***21:23 Non eget sole. Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna, id est majoribus vel minoribus prædicatoribus.

†††21:24 Et ambulabunt. Tanta erit lux in futuro, quod usque ad finem mundi, ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius. In lumine. In spe hujus luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis ejus. Reges terræ. Id est illi majores qui regunt terrenitatem suam et aliorum.

‡‡‡21:25 Et portæ. In præsenti aliquando subtrahitur prædicatio, ne fures intrent et conculcent dum nox est, id est locus insidiarum: sed quia ibi dies perpetua, omnis timor auferetur.

§§§21:26 Afferent. Ad similitudinem victorum qui spolia in suas urbes ferunt.

*21:27 Non intrabit in eam. Dicta honestate civitatis, ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere præsumeret, determinat qui sunt intraturi, qui non.