*14:1 Infirmum autem. Perfectæ fidei est nullum cibum discernere, vel immundum putare, quia omnia munda mundis. Sed quidam infirmi censebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos contentio; unde præcipit tales assumere, non abjicere, sed patiendo exemplo et verbo ad fidem erigere. Et si incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare. Non in disceptationibus. Non est damnandus cujus cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post sit futurus.
†14:2 Infirmus. Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judæi prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quæ omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosæ epulæ provocant corpus ad libidinem.
‡14:3 Is qui manducat. Supra præcepit non disceptare de cogitationibus aliorum, hic præcipit non spernere. Non judicet. AUG., lib. II de Ser. Dom. in monte. De manifestis judicandum, non de ocultis, etc., usque ad quicunque humani cibi indifferenter sumi.
§14:4 Domino suo stat. De incognito corde alieni servi tu non habes judicare, sed suus Dominus ad cujus honorem stat, qui stat; ad quem pertinet et casus cadentis, qui potest erigere vel judicare. Stat, aut cadit, ideo dicit: quia ambiguum est, forsan stat, qui putatur cadere. Stat aut cadit. Per hoc ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis. Stabit autem. Hic innuit, quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in præsenti. Stabit autem. Quia neque si edit, reus est; neque si non edit, si tamen devotione hoc agit.
**14:5 Nam alius. Supra dixit, quod alii omnia manducant, alii non omnia; de generibus ciborum agens hoc dicit, quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit. In suo sensu. Id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a charitate, quæ est mater omnium virtutum, recedat.
††14:6 Qui sapit. In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat. Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.
‡‡14:7 Nemo enim nostrum sibi vivit. Qui enim lege frenatur, non sibi, sed Deo, qui legem dedit, vivit. Si lex non esset, sibi quisque viveret. Sibi. Sed Domino, quo judice damnatur vel coronatur; vel, sibi, id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis ejus non est finis, sic nostræ laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne, desinemus laudare Deum. Et secundum hoc de fidelibus tantum agit. Vel sibi, id est a se judicandus, sed a Domino secundum hoc de bonis et malis accipitur.
§§14:10 Ante tribunal. Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quæ in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.
***14:13 Non ergo amplius. Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Nolite judicare et non judicabimini Luc. 6..
†††14:14 Scio et confido. Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.
‡‡‡14:16 Non ergo blasphemetur bonum. Quia qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum obfuscatur, et incipit bonum ejus blasphemari per malum. Unde Ezechiel: Justitia justi non proficiet ei, si erraverit Ezech. 33.. Non ergo blasphemetur bonum. Bona in se comestio blasphemabilis est dum aliis nocet: et quia nocet, abstine, quia non est causa regni Dei esca.
§§§14:17 Non est enim regnum Dei esca et potus. Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim, etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant
*14:18 Placet Deo, et probatus est hominibus. Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quæ pacis non discordiæ, et quæ ædificationis, ut cæteri ædificentur, vel jam ædificati conserventur invicem Judæus ad gentilem, et gentilis ad Judæum.
†14:21 Offenditur. Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit.
‡14:22 Beatus. Beatum dicit qui non facit aliud quam quod utile probat, sed illum proprio judicio censet damnandum, qui, quod dicit se debere facere, non facit.
§14:23 Omne autem. Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia quæ est ex culpa, nocet. Omnis vita infidelium peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nihil bonum sine summo bono, ubi deest agnitio veritatis æternæ. Falsa virtus est etiam in optimis moribus. Opera quæ videntur probabilia, præter fidem sic sunt, ut magnæ vires et cursus celerrimus extra viam. Non est ex fide. Fides nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est.