*9:1 Non zeles mulierem, etc. RAB. Docet pudicitiam, etc., usque ad non consentit hæreticæ pravitati.
†9:3 Mulierem multivolam. Hæreticorum Synagogam, quæ per diversos errores volitat.
‡9:4 Cum saltatrice ne assiduus sis. Hæreticorum turba, quæ per diversos errores dissilit, ut quem eloquentiæ suæ amatorem conspexerit ad se trahat quasi meretrix; unde: Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum traxit eum Prov. 7., etc.
§9:5 Virginem ne conspicias. Averte oculos tuos, ne videant vanitatem: ne libeat videre quæ non licet concupiscere. Mystice autem non debemus decorem eloquentiæ hæreticæ amare, nec simulatas virtutes attendere.
**9:7 In vicis civitatis, etc. Idem sub alia figura. Vici enim civitatis, hæreticorum conventicula sunt: quæ se a civitate separant, de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei Psal. 86..
††9:14 Ne derelinquas amicum. Major est fiducia ex parte rei cognitæ, quam ignotæ. Doctrinam quoque sanctorum Patrum non debemus declinare et novellos doctores audire.
‡‡9:15 Vinum novum, etc. Novus doctor studere debet, ut sanam doctrinam et operationem firmiter percipiat: et postea sibi et aliis proficiat.
§§9:25 Linguosus. Hæreticus, qui semper contentiosus, et ideo odibilis Deo et hominibus.