*23:1 Domine pater. RAB. Quasi: Tuo munere defendar a voragine vitiorum.
†23:2 Quis superponet. Desiderat in cogitatu suo flagella disciplinæ, et in corde doctrinam sapientiæ: ne forte per ignorantiam non agnoscat delictorum pericula, et multiplicentur ei crimina, pro quibus cadat in manus adversariorum.
‡23:8 In vanitate. ID. Quia illam præponit amori Dei et desiderio æternæ beatitudinis.
§23:9 Jurationi, etc. Vetat juramentum, ne fiat perjurium; unde: Nolite jurare, neque per cœlum neque per terram Jacob. 5..
**23:13 Dupliciter. ID. Quia per simulationem celat veritatem, et alios per falsitatem mittit in errorem.
††23:15 Est alia loquela. Blasphemia, quæ supradictis pejor est: unde oportet ut non inveniatur in hæreditate Jacob, id est, populo Ecclesiæ, qui supplantat vitia, et in virtutibus servit Deo.
‡‡23:17 Indisciplinatæ. Quasi: Disciplinam ne deseras, et indisciplinato ore sermones tuos ne proferas.
§§23:22 Anima callida. ID. Hæretici et schismatici ardentem animam habent, etc., usque ad sed virum priorem relinquentes, cum idolis fornicati sunt.
***23:26 Tenebræ circumdant. ID. Qui castitatis virtutem perdit, etc., usque ad cum vultus Domini sit super facientes mala.
†††23:28 Oculi Domini. Quia illi nihil præteritum, et nihil futurum est: omnia præsentia sunt.
‡‡‡23:30 Hic in plateis. Adulter libidinosus, de quo superius dictum est, qui quasi equus et mulus lasciviendo discurrit per latam et spatiosam viam, quæ ducit ad mortem.
§§§23:32 Sic et mulier. Æqualiter et in viro et in femina damnatur adulterium, et germen hujus copulæ abominabile est Deo. Mystice autem hæreticorum Synagoga, vel anima hæretica pravitate decepta, abominabilis est Deo, quia relinquit virum priorem, qui sibi eam in baptismate copulavit, et ornamento virtutum decoravit.
*23:34 Hæc in Ecclesia. Quia ejus perversitas in conventu fidelium, per solertiam doctorum declaratur.
†23:35 Et rami. Quia secta illius fundamentum veritatis non habet, fructum bonorum operum gignere non potest.
‡23:38 Longitudo, etc. Quia in æterna beatitudine in æternum permanebunt qui sequuntur Deum.