*25:2 Vir et mulier. RAB. Unde Paulus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam Eph. 5.. Possumus in viro spiritum, in muliere animam accipere, qui si in timore et dilectione Dei consenserint, quidquid petierint fiet eis, unde: Si duo consenserint ex vobis, fiet illis Matth. 18..
†25:3 Tres species. ID. Possunt hæc ad diabolum transferri, etc., usque ad quia Conditori suo subjici noluit.
‡25:5 Quæ in juventute. Qui in juventute non discit sapientiam, in senectute fructum ejus non habet. Unde, Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat Prov. 10.. Qui autem meditatur in lege Domini, dabit fructum in tempore suo Psal. 1..
§25:6 Quam speciosum. ID. Canum caput decet, etc., usque ad non licet eis ignorare legis scientiam et sapientiam.
**25:9 Novem insuspicabilia, etc. Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10.. Novem ergo sunt insuspicabilia, id est ab omni suspicione falsitatis aliena, quæ parit homini fides recta.
††25:13 Sapientiam. Quæ est malum cavere. Unde, Et ecce timor Domini ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentiam Job. 28.. Hinc est quod unum speciebus virtutum superadditur.
‡‡25:16 Timor Dei. RAB. Quia sicut novenarius imperfectus est, etc., usque ad sed ne te deserat præsentia Dei, quam amplecteris, et in æternum frui desideras.
§§25:17 Omnis plaga. Non est major gratia quam vera lætitia mentis, nec major plaga quam tristitia fraudulenti cordis in idololatria vel in hæresi, quia in ejus nequitia omnis malitia est.
***25:18 Et omnem plagam. Videt plagam cordis qui intelligit injuriam suæ pravitatis, sed non videt, qui per pœnitentiam non corrigit.
†††25:22 Non est caput, etc. RAB. Nequitia hæreticorum comparata, etc., usque ad ideo ejus cohabitatio omnibus noxia est.
‡‡‡25:26 Brevis omnis malitia. Parva est omnis malitia ad comparationem idololatriæ et pravitatis hæreticæ, quia peccant, non per fragilitatem carnis, sed per superbiam mentis.
§§§25:30 Mulier si primatum habeat. Historice ostendit, quam noxius sit primatus mulieris, etc., usque ad contraria erit viro, id est doctori catholico perversa sentiendo et prava docendo.